Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
22 
basis, quarum altera inferioris Trochili supercilium premit, altera su¬ 
perioris Trochili quadram sustinet, annulorum aspicientibus imagi¬ 
nem praebent. Astragali, inquit Barbarus, à forma sie dicuntur. Imitan¬ 
tur enim essa illa quae in iuncturis colli pedis ponuntur, Latinè Tali vocan¬ 
tar. Tribus locis horum meminit Vitruuius, primò ubi praediximus, 
secundò ubi de capitulo agit columnae lonicae, quamquam columnae 
pars sit, non autem capituli; Tertiò, & id quidem l. 4. c. 6. ubi de osti¬ 
orum ornamentis agit. Ait enim, sculpendum est cymatium Letbium cu 
astragalo, subinde, supra Cymatium, quod erit in supercilio collocandum, 
est hyperthyron, craßitudine supercili, & in eo scalpendum est cymatium 
Doricum, astragalum Lesbium, simâ scalpturâ. Astragalum Lesbium, 
ut Barbarus post Philandrum docet, est tanquam dimidius torus, orna¬ 
tus sima scalptura, quam nostri humiliter releuatum, vel (di basso rili¬ 
euo) appellant. Frequentius Astragali usus apud Philandrum. qui non 
modò capitulis & summis addit scapis columnarum, sed fascijs quoque 
epistyliorum, & ipsis stylobatum tum superioribus tum inferioribus 
ornamentis. Obseruo  (Graecum enim est vocabulum) foemi¬ 
nini esse generis, unde Vitruuius, Astragali faciendae sunt. At quoniam 
ut Architectus scripsit non ut Grammaticus, loco iam citato neutri fe¬ 
cit, Astragalum Lesbium. Ad haec notandum, Astragalum modò sim¬ 
plicem esse apud veteres, puramue, modò sculptura ornatam, & quae 
scalpebatur, ut in lonicarum & Corinthiarum columnarum summis 
scapis, & sub epistyliorum fascijs fiebat, baccas & verticillos filo insutos 
imitabatur, unde vulgò à nostris dicitur, fusciolo, qua voce nentium 
foeminarum verticilla appellamus. Atque hinc censeo à Graecis factum 
nomen; siquidem apud illos, ossicula spinae dorsi & colli (quae aliàs 
sphondyli) Astragali vocantur. Bacca autem & verticilla, eo¬ 
rum ossium imaginem aliquam prae se ferunt. Qui verò dicunt ab her¬ 
bae Astragali similitudine tractam appellationem, errant me iudice, & 
nec coelum, ut aiunt, neque terram attingunt. 
ATLANTES. vide TELAMONES. 
ATRIVM.l. 6. c. 4. Atriorum verò longitudines & latitudines tribus 
generibus formantur. Quid sit Attium propriè, vix liquet. Arbitramur 
nos, vetera atria, nostrarum aedium parti illi respondere, quam vulgò 
Anditum dicimus, Andatam, Caminatamue, quae quidem, prima, post 
ingressum ostii, introgredientibus occurrit, eaque, non quidem subdi¬ 
ualis, sed tecta, & concamerata; qua de re sic Barbarus, Tectum autem A¬ 
trium
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer