Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

206 
M. VITRVVII POLLIONIS 
non mediocre etiam ingenium, quasi estuoso freto obrutus natator, submer¬ 
gitur. Haec ille, qui mox addit: Nobis vero in ea lectione contigit, prace¬ 
ptorem eximium nancisci lucundum Sacerdotem, Architectum tunc regi¬ 
um, hominem antiquitatis peritißimum, qui graphide quoque, non mode 
verbis, intelligendas res praebebat, quo tempore Vitrunium nostrum otiose, ali¬ 
osque nonullos antiquos scriptores, eodem henignissimè adiuuante, emendanimus. 
Hactenus vir egregius, & grati animi virtute laudabilis. Porrò lucun¬ 
dum in hoc auctore illustrando aliquid fecisse non negamus, parùm ta¬ 
men illudifuit, quod vel ex eius editionibus facilè colligitur, quarum al¬ 
teram Florentiae typis cusam luliano Medices nuncupauit. Circa ea¬ 
dem tempora eandem prouinciam subiit Caesat Caesarianus Mediola¬ 
nensis, è pictore architectus, & Bramantis nostri, ut ipsemet affirmat. 
discipulus, verùm hic parùm feliciter, ut ex opere ipso videre est. Ca¬ 
rust enim tum ingenii acumine, tum rerum plurimarum cognitione, 
quae ad hunc auctorem illustrandum sunt necessariae, nihil igitur in eo 
laudes praeter figuras, quas, etsi non ad antiquum genium, nec ubique ad 
Vitruuij mentem, egregiè tamen & graphicè lineauit. Ab hoc accepit 
loan. Baptista Caporalis Perusinus, ipse quoque illiteratus, ut ex quin¬ 
que libris, quos Italicè verfos publicauit, facilè cognoscitur. Nonnulli 
quoque alii eiusdem notae homines, idem opus eadem infelicitate ag¬ 
gressi sunt, inter quos fuere Bonus Maurus, Augustinus Gallus, Aloy¬ 
sius Pirouanus. Sed inter illos, qui egregiam Vitruuio nauarunt ope¬ 
ram, fuit Hermolaus Barbatus, qui quidem inter primos, ingenij & do¬ 
ctrinae lumine pollens, castigatis Plin. & Mela, huic quoque auctori 
stylum & diligentem operam commodauit. Successere huic Adrianus 
Turnebus, & Guilielmus Philander Galli ambo, & iidem doctrina & 
cruditione insignes, quorum Turnebus in libris aduersariorum sex¬ 
centis locis Vitruuianum codicem aut emendauit, aut lucidissimè ex¬ 
posuit. Longè tamen doctissimè Philander, qui caeteros ferè omnes 
commentariis editis eruditissimis superauit. Post hos omnium nouis¬ 
simus Daniel Barbarus, non sine maxima egregij ingenij laude, idem 
pr aestitit. Quamquam nonnulli sint, qui illum in rebus claris verbosum, 
in obscuris siccum & ieiunum fuisse affirment. Sed ut ad Vitruuium re¬ 
uertamur, palàm est, illum in scribendo breuitatem adamasse, quod 
cur fecerit, ipse docet in praefatione quinti libri, ita scribens: Cum ergo 
ea (architectonica nempè vocabula, de quibus loquitur) per se non siut 
aperta, nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praceptorum 
late vagantes scriptura, si non contrahantur, & paucis & perlucidis senten¬ 
tiie
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer