VITA.
105
numque iniuriâ, ut vix unum, ex tanto naufragio Vitruuium superstitem
haberemus, scriptorem procul dubio instructißimum, sed ita affectum tem¬
pestate, atque lacerum, ut multis locis multa desint, & multis plurima desi¬
deres. Accedebat, quòd istatradidisset non culta. Sic enim loquebatur, ut
Latini Gracum videri voluisse, Graeci locutum Latinè vaticinentur. Res
autem ipsa in sese porrigenda, neque Latinum neque Gracum fuisse, testetur
ut par sit, non scripsisse hunc nobis, qui ita scripserit ut non intelligamus.
Hactenus ille, & satis immodestè. At longe immodestissimè Hierony¬
mus Mercurialis in lib. de re gymnastica, ita enim loquitur: Vitrunij
auctoritatem nunquam multi faciendam existimaui, nempè quem ¬
o, & sua aetate minimè aestimatum puto. Quod enim ab Augusto nullis
egregiis fabricis, nisi solis ballistis praefectus fuerit, quando scilicet in urbe,
& extra urbem, magnifica adificia extruebantur, quod etiam à nullo ferè
posteriore auctore nominatus inueniatur, praeterquam in capitum Plinii li¬
brorum catalogo, qui ab aliquibus minimè Plinianus, vel saltem adulte¬
ratus putatur, magnam certe ipsius existimationis suspicionem meritò parit.
Haec Mercurialis. Acerbè nimiùm in auctorem probum, candidum, &
nil tale meritum. Caeterùm an Plinij catalogus deprauatus sit, nihil
moror, cùm satis apertè legentibus constet, Plinium quamplurima hoc
de Vitruuiano penu deprompsisse, nec Plinium modò, sed Palladium
quoque & alios bonos auctores ab eo, in iis quae ad architecturam per¬
tinent, accepisse. Mitius igitur cum hoc scriptore agere debuit Mercu¬
rialis, nec imitari quorundam hominum praua & iniusta ingenia, qui
eos per quos proficiunt, non modò non laudant, ut beneficium fate¬
antur, sed potius carpunt, improbant, & maledictis prosequuntur.
Fuit igitur, nec sine auctoris laude, superiori illo aeuo liber iste in do¬
ctorum virorum manibus, inferiori verò, cum optimae artes situ &
squallore obsitae iacerent, iacuit, periturus, nisi quidam doctissimi & e¬
ruditissimi viri à tenebris illum, & obliuione vindicassent. Primus ferè
qui manus illi pias admouit, fuit lucundus Veronensis sacerdos, atque
idem architectus suo tempore non ignobilis. Quo magistro in lectione
huius auctoris usus est Guilielmus Budaeus; qui & hoc testatum reli¬
quit pluribus verbis in annotat. in pandectas, ubi de suggrundatione.
Citato enim ibi Vitruuij loco, ita sequitur: Quae verba mendosissimè in
impreßis libris leguntur, ut totus penè tractatus ille de architecturâ decem
libris constans; quare à paucißimis legitur, alioquin etiam intellectu perdif¬
ficilis, & ut Euripides Tragicus de libro Heracliti cognomento Scotini di¬
xit, Delio natatore indigens. In illa enim rerum verberumque obscuritate,
non
Dd