VTI
VITA.
203
rerum imperio potito, eidem à forore Octauia commendatus fuit, ve¬
rùm cum duas eiusdem nominis sorores habuerit Augustus, maiorem
alteram Anchariae, minoremque alteram Attiae filiam, meritò dubitari
posset, utra earum commendationis illi beneficium impertiuerit. Ma¬
iorem fuisse docet Aeneas Vicus Parmensis in libro Augustarum, ubi
de ea loquitur, ita scribens: Quinetiam inter Augusti familiares peritis¬
simum illum architectum Viiruuium collocauit, qui prius fuerat in castris
Caesaris, quod ex commendatitiis eius literis effectum est. Haec Aeneas.
Caeterùm non modò eum Augustus in clientelam suscepit, & amplum
eidem quoad viuerer stipendium assignauit, sed machinis quoque bel¬
licis praefecit, quod & ipse his verbis reliquit attestatum: laque cum M.
Aurelio & Pub. Minidio, & Cn. Cornelio ad apparationem ballistarum,
& scorpionum, reliquorumque tormentorum refectionem fui praestò, & cum
eis commoda accepi, quae cum primò mihi tribuisti, recognitionem per soro¬
ris commendationem seruasti &c. Marcum porrò illum Aurelium ni
coniectura decipimur, M. illius Aurelij Cottæ patrem fuisse, credi-
mus, qui sub Tiberio unà cum M. Valerio Messalla consulatum gessit.
In fastis siquidem consularibus M. fil. dicitur, & M. nepos. Cneum ve¬
rò Cornelium eum esse, qui Augusto imperante, fuit Augur vel Cor¬
nelium illum Cinnam, qui sub eodem Imp. Consul fuit cum Valerio
Messalla Voluso. Quicquid autem sit de istis, illud exploratissimum est,
machinarum bellicatum praefectos eo saeculo, uti etiam nostro, ma¬
gnaessemper, sed in castris praecipuè, existimationis fuisse. Porrò eiusce¬
modi machinarum in bello curam gessisse, videtur non obscurè de¬
cerpi ex ijs quae refertl. 10. c. 16. ubi de ballistarum rationibus ita scri¬
bit: Itaque, ut etiam qui Geometria, Arithmeticaque rationes non nouerint,
habeant expeditum, ne in periculo bellico cegitationibus detineantur, qua
ipse faciendo certa cognoni, quaeque in parte accepi à praceptoribus, finita
exponam. Verùm ut in bello machinis, ita pacis tempore publicis aedi¬
ficiis construendis praepositus fuit, inter quae nobilis illa adnumeratur
Basilica, quam in Col. Iulia Fanestri, ut ipse refert l. 5. c. 1. collocauit,
curauitque faciendam. Quos praeceptores habuerit, nec ipse docet,
nec ab aliis accepimus; illud certum est, illum non ab Latinis modò,
sed ab eximiis totius Graeciae auctoribus, eorum quae ad architecturam
pertinent, confertissimum sibi & copiosissimum penu comparasse.
Habemus enim ipsum, non solùm Archimedis, Archytae, & Aristoxeni
scripta legisse, sed Aristarchi, Eratosthenis, Berosi, Ctesibii, Athenaei,
Diadis, Eudoxi, Apollonii, & aliorum mechanicorum Geòmetratumque
com¬