184
DE VERBORVM VITRVVTANOR.
am facere. Topiatios verò seruos ipsos huiusce artis peritos, Plin. I.15
c. 19. Satiuarum genera topiarii faciunt. Item Cic. ad Quintum fratrem,
Topiariam laudaui, ita omnia conuestinit hederâ. De huiuscemodi ser¬
uis African. L. cum quaereretur. §. fin. de leg. 3. inquiens: Neque topi¬
arium, neque saltuarium legatum videri. Topiarium enim ornandi, sal¬
tuarium autem tuendi custodiendique magis fundi, quàm colendi causa pa¬
ratum esse. Item L. instrument. ff. de instr. & instr. leg. Topiarii serui ab
opere topiario, quod ipsi facere sciunt, vocati sunt. Ad quae verba Turne¬
Dus l. 18. c. 23. Topiarium opus à topiis quae à funiculis nomen obtinuerunt,
quibus frutices & arbusculae tonsiles in animalium aut rerum historias, lu¬
culenta varietate assimilatae, religataque & multis hinc inde retinentur locis,
torquentur, flectunturque ad effingenda, quae luduntur rerum & animanti¬
am argumenta. Plin. l. 16. c. 33. de cupresso: Trabitur etiam in pi¬
cturas opere historiali, venatus, classesue, & imagines rerum, tenui folio,
breuique & virenti superuestiens. Stuporem facit, Graecum verbum eo¬
sensu apud Graecos nusquam inueniri usurpatum. Dubium certè est u¬
trum , funiculis, vel à, id est, locis, factum sit verbum. Hi
quos induxi auctores, à funiculis topia arbitrantur nomen accepisse,
Alexander verò l. Gen. dier. 3. c. 25. Sipontinus & alij quidam, aliam
amplectuntur sententiam, à topis enim, id est locis, dicta volunt. Ego,
si me quis iudicem cupiat, pro istis pronunciabo ex ipsius Vitruuij te¬
itimonio, affirmantis, ab certis locorum proprietatibus imagines expri¬
mentes. Pinguntur enim portus. promontoria, littore, flumina, fontes, euri¬
pi, &c. Haec loca pingi possunt, opere verò topiario fingi nequaquam.
Nec parùm ad rem facit, Vitruuium de picturis eo loci agere, non de
topijs. Hodie quoque pictores in eiusmodi locis haec & similia (Paeß
appellamus nos) in quibus Belgae multùm valent, diligenti & eleganti
manu depingunt. Hic ego contineri non possum, quin Plinij verba, ex
l. 35. c. 10. huc transferam, mirè siquidem ad rem faciunt. Ita verò ha¬
bent: Non frandadus Ludius D. Augusti atate, qui primus instituit amae¬
nissimam parietum picturam, villas & porticus, ac topiaria opera, lucos,
nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, littora, qualia quis soptaret varias
abambulantium spacies, aut nauigantium, terraque villas adeuntium, asellis
aut vehiculis. Iam piscantes aucupantesque aut venantes, aut etiam vinde¬
miantes. Sunt in eius exemplaribus nobiles, palustri accessui villa, succollan¬
tiumspecie mulieres labentes trepidaque feruntur: plurimaque preterea tales
argatia facetissimique sales. Idemque subdialibus, maritimas urbes pingere in¬
Fituit, blandissimo aspectu minimoque impendio. Hactenus nobilissimus
auctos.