SIGNIFICATIONE.
175
sunt cellocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat. Locus
haud ita per se clarus, non unicam admittit interpretationem. Philan¬
der ita exponit: Tertiarii vocabulo intelligimus, cum transtris ligna,
quaeà tecti culmine ducta in utrunque latus à capreolis & columinari colu¬
mnâ sustinentur. Barbatus ad haec pauca, tertiarij figura contentus, quam
tamen à Philandro est mutuatus. Caesarianus, quem sequitur Capora¬
lis, id ferè volunt quod post illos Philander: ab his omnibus dissenti¬
ens Turnebus, l.11. c. 4. ita explicat, ut censeat interpretandum, eo us¬
que stillicidii proiecturam esse faciendam, ut in ea insit tertia pars tecti,
ut si, ait, verbi gratia, latus tecti totius duodecim pedum sit, quatuor tribu¬
antur stillicidio, ut procul astructurâ & parietibus imber cadat Tertiari¬
um enim tertiam partem fignificat, & quartarium quartam partem. Haec
vir doctissimus, qui tamen iudice me, à scopo, licet oculatissimus, aber¬
rauit. Neque enim ad stillicidij proiecturam tertiatium hoc pertinet;
de ea enim Vitiuuius ibidem scribens, ait: Supra trabes & supra parietes
traiecturae mutulorum, parte quarta altitudinis columnae proijciantur. Et
reuera enorme esset ingentis tecti, uti templorum esse solet, stillicidi¬
um, si pro tertia eius parte fieret proiectura. Verba ego architecti sic
intelligo, nempè ut totius tecti contignatio trabeatióue tertiario, id est
trigonae figurae ipsius fastigij quod in fronte est, de quo etiam verba
fecerat, ad amussim respondeat. nec tertiarium hic pro tertia parte, qua
de Cato, Plin. & alij intellexerunt, imò & ipse Vitruuius l. 3. c.1. ubi ait.
quod est tertia adiecta est tertiarium.
TESSERA. l. 7. c.1 Suprarudum ad regulam & libellam exacta paui¬
menta struantur, sine sectilibus, siue tesseris. vocabulum tessera,
quatenus verò ad architecturam spectat, latè docet Philander, ita scri¬
bens: Pauimenta principio picta fuere, postea facta sunt hithostrata, id est,
tessellatis lapidibus strata, quorum fit mentio apud Varroneml. de re rust.
3.c. 1. & Plin. l. 36.c. 25. Per sectilia intelligo parvas marmoreas crustas,
in varios interdum colores, id est opus amusseatum, seu musiuùm, ut Spar¬
tianus in Pescennio, nos Musaicum vocamus. Per tesseras quad ata gran¬
dia Haec ille. Ego contrà tesseras puto ad musiuum opus pertinere, se¬
ctilia verò secti marmoris esse quadrata grandia. Certè Latinis ressera
forma est cubica, Dadum dicimus nos, unde opus ipsum ideò tessella¬
tum dicitur, quod eiuscemodi formae lapillis sit compactum, ut Romae
videre est in vetustis ecclesiarum pauimentis, & Venetiis in templo au¬
gustissimo D. Marci, Senis quoque & alibi. De tessera & tessera grandi
mentionem facit Vitruuius, quatenus ad nomen pertinet, à Graeco ς¬
id est,