Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
160 
A similitudine igitur spirae dictae sunt bases columnarum. Si enim supta 
plinthum conuolutum in orbem rudentium collocaueris, & illi rotun¬ 
dam trabem erectam imposueris, speciem quandam habebis columnae 
cum sua basi haud absimilem. Pollux l. 7. c. 27. non modè accentum 
mutat voci, legit siquidem, a non areiga, sed ait,  A¬ 
i ßas. a   . Et stylobates est Dorica columna hasi, 
spira vero lonica. Miratur hominem hoc loco Philander; ego nequa¬ 
quam, Grammaticus enim fuit, non architectus. Haec autem quae artis 
sunt, non artificibus parùm sunt nota. 
STADIVM. l.5. c. II. Extra autem disponuntur porticus tres, una, ex pe¬ 
ristyliis exeuntibus, dua dextrâ atque sinistrâ stadiatis. A stadio stadiatum. 
Porticus stadiatae dicte sunt, ait Philander, quod iniis cen tectis stadiis per 
hyemem coelo non sereno athleta exercerentur, aut spectantibus hominum 
copiis certarent. Ita ipse Vitruuius: Post xystum autem stadium ita figura¬ 
tum, ut possint hominum copia cum laxamento athletas certantes spectara, 
Stadium, inquit idem Philander, prater vulgatam significationem, usur¬ 
pant auctores pro curriculo, id est loco ubi cursores aut athletae exercentur, 
in qua significatione (quantum iudico) accipitur Aphthonio in descriptio¬ 
ne arcis Alexandrinae. De hac quoque palestrae parte intellexit D. Pau¬ 
lus: in stadio omnes quidem currunt, sed unus accipit brabium. Stadium 
his verbis describit Mercurialis l. primo de re Gymn. c. 10. Vndecima 
ac omniùm postrema in gymnasiis pars fuit stadium, ubi populus cum, volu¬ 
ptate athletas certantes spectahat, nihilque aliud erat, quàm hemisphaerium 
quoddam multis gradibus constructum, unde commode poterant spectato¬ 
res, qui semper plurimi eò confluebant, certatores intueri. Palestrae totius, in 
qua stadium quoque habes, ichnographiam eleganter proponit Bar¬ 
barus; at explicatius & subtilius idem Mercurial. loco citato. 
STATIO. vide THEMATISMOS. 
STATVMEN. I. 7. c. 1. Et siplano pede erit ruderandum, quaratun solum 
si sit perpetuo solidum, & ita exaquetur & inducatur cumstatumine rudus, 
Philander paucis: Statumen dicitar, quicquid pro fulcimento sternitur, 
id est, inductionis corium imum, fieri autem statumen non debere minori 
sao, quam quod poßit manum implere, paullo post tradit. Plin.l. 13. c. 12. 
ubi de generibus chartarum. De Augustae enim nimia & vitiosa tenui¬ 
tate loquens, ait: igitur & secundo corio statumina facta sunt è primo sub¬ 
regmine. Pro statumine, ut notat Hermolaus in castigationibus, mendo¬ 
ii codices habebant stamina. Est autem, ait Vitruuius, statumen, quic¬ 
qtia prosfrato adijcitur, non tamen proptereastratumen legi patiar, ut qui¬ 
busdam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer