Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
ALBARIVM OPVS. l. 7. c. 2. De tectoriis. Cum à pauimentorum curâ 
discessum fuerit, tunc de albariis operibus explicandum. Tectoria quae 
purâ calce inducebantur, ubi parietes pingendi non essent, ab ipsa al¬ 
bedine, Albarij operis dicebantur, & inde Albarij, tectoriorum huiusce¬ 
modi artifices seu inductores. Hac de re Plinius l. 35. c. 16. eademque la¬ 
cte diluta, & tectoriorum albaria interpellantur. Idem l. 36.c. 23. Contrà 
in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat. Graeci opus eius¬ 
modi , &a  dicebant, unde Theophrastus de causis plant. I. 
, inductam vel non inductam dixit opere alba¬ 
rio domum. Hinc dixere Albarios ipsos, quos Theodosius & Va¬ 
lentinianus Cod. l. I0. de excusat. artif. Albinos etiam vocauere. Caete¬ 
rum  opus albatium facere, calce pura parietes illinire. Hinc Matth. 
23. quod Latinè legitur sepulchra dealbata, Graecè . No¬ 
stri artifices illos dicunt imbiancatores, hoc est albarios, qui Tiburtinum 
lapidem in calcem redactum & macetatum, penicillo parietibus indu¬ 
cunt. 
AMARITASI. 2. c. 9. de larice, Non solum ob succi vehementi amarita¬ 
te, ab carie aut tineâ non nocetur, sed etiam flammam ab igni non recipit. 
Hoc nomen notauimus, non ut ignotum, sed ut insolens. Catullus e¬ 
adem ferè licentia, 
quae curis dulcem miscet amaritiem. 
Amarorem dixit Lucretius, quem imitatus est Virg. 2. Georg. 
Tristia tentantum sensu torquebit amaror. 
Sed ponderitatem quoque & pulchritatem dixere veteres. 
AMPHIPROSTYLOS l. 3. c. 1. de sacrarum aedium speciebus. Prostylos; 
amphiprostylos &c. Graeca vo , idem sonat ac si diceres, u¬ 
trinque prostylum, hoc est, utrinque antecolumnatum, siquidem pro¬ 
stylos aedes porticum habebat in fronte tantum, amphiprostylos autem 
ad eundem modum & in postico; o utrinque denotat, unde am¬ 
phitheatrum, utrinque theatrum. Ex duplici enim theatro amphithe¬ 
atrum, eadem ratione amphora, quasi amphiphora, utrinque videlicet 
ansata & portabilis. Sed haec & istiusmodi composita, Graecis ob lin¬ 
guae commoditatem, frequentissima. 
AMPHIRRHEVSIS l.10. c. 4 Ita axis includatur, habens in medio tym¬ 
panum amplum, quod nonnulli rotam appellant. Graeci autem , a¬ 
lii  vocant. Tympanum ergo fuerat in machinatractoria, idque 
amplum, quo loco succulae utebantur in tollendis ponderibus colossi¬ 
coteris.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer