Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

VERBORVM VITRVVIANOR. 
154 
quitit. Certè valdè iudiciosè concludit Daniel: Ceterùm ß hoe loco vocim¬ 
buius Sciographia notionem ad opticen referre velis, nil moror, illud tamen 
addendum necessario arbitror, ut quartam dispositionis idaam adijcias, tan¬ 
quam rem magus utilem & necessariam, quàm sit optice. Conatur etiam 
argumentis idem suadere, quibus allatis concludit, quomodo hae ad o¬ 
pricen pertinere dices, in qua nihil elegans, hoc est distinctum, nibilaptè col¬ 
locatum, nihil amplius quàm visus fallacia, & incomperta delectatio est,. 
Egregièm profectò. Si enim ichnographiae & orthographiae tertiam hanc 
partem, de qua loquitur Daniel, addas nulla erit pars aedificij, quam 
non dimetiare: ita ut architecto, quatenus ad dimensiones pertinet, 
nullo prototypo sit opus, quanquam non negarim, ligneam, aut ex alia 
materia futuri aedificij formam, quod etiam notauit Albertus, maxi¬ 
mam architectis & fabris afferre non commoditatem modo, sed utilita¬ 
tem, Hinc enim, ut ait Philander, futura deprehenduntur errata, & mi¬ 
nimo impendio, nulloque incommodo, priusquam fiant, castigantur. 
SCORPIONES.I. I. C. 5. Scorpionibus, reliquisque telorum missionibus, ho¬ 
stes reijciuntur. De horum atque catapultarum, rationibus agit. Vitruui¬ 
us l. 10. c. 15. Vegetius confundit scorpiones cum onagris, quanquam 
re vera onagri à scorpionibus differant. His & catapultis sagittae mitte¬ 
bantur, ballistis verò lapides, unde à Graeco nomine dicebantur. 
Marcellinus diminuto vocabulo dixit scorpidia, id est minores scorpiones 
seu scorpiuncalos. Polybius pro genere paruarum balistarum usurpauit, 
quo sensu accipiuntur Machab. I. I. c. 6. Scorpio dicitur, teste Vegetio, 
quod aculeum habeat erectum, sed hoc de alia machina, ut dicebamus; 
de ulitata verò idem his verbis: Scorpiones dicebant quas nunc manubal¬ 
listas, sic vocati, quod parnis subtilibusque spiculis mortem inferrent. & hoc 
de minoribus, etenim veteres maiores minoresque habuisse scorpio¬ 
nes, apertè testatur Liuius k. 26. Ratio nominis est, seu quod paruis spi¬ 
culis, ceu scorpiones ictu caudae inferrent mortem, velquod figura ani¬ 
malis imaginem prae se ferrent. Ego vocem hanc Graecam esse non du¬ 
bito, velà forma, ut placet Heroni, velà vro  spargere, discu¬ 
tere, dissipare, nempè quod his spargerentur missilia. Plura habes apud 
Lipsium l. de machinis 3. Dial. 6. 
SCOTIA. l. 3. c. 3. Vna sit inferiortorus, altera part, cum suis quadris sco¬ 
tia, quam  Grecidicunt. Tam aptè quid sit seotia, & quare ita di¬ 
catur explicat Barbarus, ut meritò eius verba hic veniant inserenda. 
Scotia, at, Gracum vocabulum est, obscuritatem significat, cauum enim il¬ 
und membrum cum sit, umbrosum apparet: Itali cauettum dicunt, alijcora 
ticem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer