Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
7 
c. 6 loui sacra, Græcè à foliorum latitudine , Robusta, quod 
testatur Virg. Georg 2. 
Aesculus inprimis, quae quantum vertice ad auras 
Aethereas, tantum radice in tartara tendit. 
Horatius Carm. 3. 10. rigidam adpellat. 
nec rigida mollior Aesculo, 
Nec Mauris animo mitior anguibus. 
An ab esu sortita nomen, quod Seruio placet, videant Grammatici. 
quercui in aedificiis aduersaria: hinc admonet Vitr. l. 7. c. i. ne Aesculi¬ 
ni asses quernis admisceantur. Nostri voce detorta Ischium dicunt, & in¬ 
de nomen agti nostri pago Ischietum, quasi dicas Aesculetum. 
AESTVARIA l. 8. c. ult. De Puteorum fossionibus, Sin autem eripie¬ 
tur lumen vi vaporis, secundum puteum dextrâ ac sinistrâ, fodientur Ae¬ 
stuaria. Quae maritima sint aestuaria, norunt omnes, quid autem hoc 
loco ea sint, Vitruuius ipse edocet, nares videlicet, per quas nocens va¬ 
por dissipatur. Auctoris nostri verba descripsit Plin. l. 31. c. 3. Depres¬ 
sis puteis, sulphurata vel aluminosa occurrentia, putearios necant, tunc, se¬ 
cundum Puteum dextrâ ac sinistrâ fodiuntur astuaria, qua grauiorem il¬ 
lum halitum recipiant. Appellari possent haec aliter, Vaporaria. Nostris 
vulgo dicuntur, aperture, sfiatoi, e scioratoi. His, vel eiusdem naturae na¬ 
ribus utuntur aeris fusores, ut conceptum in formis flatum, ne operi 
obsit, extrudant. 
AGGER l. 1. c. 5. Item munitiones, muri turriumque aggeribus coniuncta 
maximè, tutiores sunt, &c. Agger dicitur quaeuis terrae alteriusue rei 
congestio, coaceruatio. Virg. & fossas aggere complent. Hinc aggere 
cingere. Nostri Architecti in munitionibus vocabulo à Latino detor 
to, Argines dicunt, Veneti nomine veteri propiore Argeres, quasi Ag 
geres. Milites nostri Vitruuianos hosce aggeres dicunt Terraplenos. 
Argines verò Padi accolae vocant illam terrae aggestionem, qua agros 
finitimos à fluminis etuptione defendunt. De militati aggere, ad mo¬ 
rem antiquum, videas omnino Lipsium l. de Machinis 2. Dial. 3. 
AGRAMMATOS. l. 1. c. 1. Nec potest esse Architectus Grammaticus uti 
fuerit Aristarchus, sed non Agrammatos. Graeca vo , illite¬ 
ratus, litterarum rudis,  siquidem littera. Eodem sensu qua no¬ 
ster auctor usus est Lucian. 
, legere aut scribere illiteratis Grammaticorum more, est pe¬ 
nitus impoßibile. 
ALBA¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer