Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

145 
SIGNIFICATIONE. 
SACOMA.I. 9. c. 3. Aurum ad sacoma appendit redemptori. Graecum vo 
cabulum a fecoma, unde Latini, more Dorico, sacoma; alias Latina 
voce aequipondium dicitur. Pondus illud est, quod alteri lanci additur 
ad aequilibrium. Hoc vocabulo utitur Polybius, ubi de Sarissa, quae si¬ 
btatur ad calcem aequipondio. Pollux l. 4. c. 24. . ai. é m 
i  , contraponere pondera & secomata, subdit, 
d   a   s    . Et sacoma 
apponere dicitur addere pondus parti ascendenti, ut reducatur ad aquili¬ 
brium. 
SAMBYCA.I. 6. c. 1. Vti organi, quam l Graci dicunt. Philan¬ 
der. Sambuca musicum organum triquetrum, imparibus longitudine fidi¬ 
bus & tonis. Accepit autem à Festo, dicente, Sambucam esse organi & 
instrumenti musici genus. Vel à Porphyrio, Harmonicon, Ptol. interprete, 
qui ait, triangulum esse, quod ex inaequalibus longitudine sicut & crassitu. 
dine neruis efficitur. Hinc apud Gracos , sambucistriae, plai¬ 
triae, qua voce usi etiam Romani. Quanquam Plautus in Sticho Sam¬ 
bucinas dixerit. Nomen porrò Graecum non est, licet à Graecis usurpa¬ 
tum. Syrum, Chaldaeum, vel Aramęum videtur esse, ut habemus Dami¬ 
elis c. 2. Col carnà, Masrochitha, Caithros, Sabbecè, quod verterunt no¬ 
stri, sonitum tubae, fistulae, citharae, sambuca. Vide quod Aramei dixere 
Sabbeca, Graecos dixisse sambucam, quod illi Caithros, istos Citharam, 
Sed & Aramei dixere Psanterin, quod Graeci Psalterium. De Sambuca 
multa Athenaeus l. 14. c. 14. nempè instrumentum esse musicum acuti so¬ 
ni. Est quoque Sambuca poliorceticum organum, de quo Vitruuius ni¬ 
hil, copiosè verò Athenaeus ibidem, & fusius Lipsius l. de machinis 
primo Dial. 6. Sed quatenus ad ipsam Vitruuij argumentationem hoc 
loeo pertinet, à lineis ad habitantium voces, perridicula est, & syllogi¬ 
mo faciente scientiam, nihil concludit, neque enim effectum natura¬ 
lem per causas veras & intrinsecas quaerit. Sed haec parum ad nostrum 
institutum. 
SAPINVS. I. 2. c. 9. Ima autem cum excisa quadrifluniis disparatur, eie¬ 
cto torulo ex eadem arbore, ad intestina opera comparatur, & sapinea vo¬ 
catur. Verba auctoris clara, nec obscurus sensus. Ab eo mutuatus est 
Plin, ait enim l. 16. c. 39. Abietis quae pars à terra fuit, enodis est, hac, qua 
diximus ratione fluuiata, decorticatur, atque ita sapinus vocatur. Origo 
vocabuli inde puto emanauit, quod similis sit haec abietis pars ligno 
arbotis illius, quam idem Plinius inter piceas connumerat, è quibus 
Zopissa l. eod. c. 12. Inter hac genera proprium quidam fecere sapium, 
quoniam 
T 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer