SIGNIFICATIONE.
741
liquidpet verba auctoris incedendo, quod ad claritatem faciat affere¬
mus, & schemate apposito rem totam expendemus. Antepagmenta la¬
pidea seu marmorea, AA. scapi cardinales BB. scapi qui secundum an¬
tepagmenta CC. Emendandus ergò textus, & pro eo quod legitur, sca¬
pi qui sunt ante secundum pagmenta, restituendum scapi qui sunt secun¬
dum antepagmenta. Impages media D. Est autem loco moduli, unde cae¬
tera ornamenta dimetiuntur impages, quae secundum scapos EE. Re¬
plum FF. Pars est profunda inter impages & tympanum. Tympana GG.
Cymatium impagis, quod à Vitruuio com putatur pro parte repli, HH.
Luminis latitudo in imo I K. Altitudo luminis diuisa in partes quin¬
que, a b, medium spatium cd. medium medij spatij e. Altitudo luminis
diuisa in partes duodecim fg. pars duodecima ceu modulus fh. Ichno¬
graphia foris cum suis ornamentis, i. His ita dispositis, facilè erit sen¬
sum auctoris eruere. Ait enim, scapi cardinales sint ex altitudine luminis
titius duodecima parte. Intellige simul sumpti. Tympana inter dues scapos
ex duodecim partibus habeant ternas partes, nempe in latitudine. Saper me¬
dium medii impages collocentur. Emenda, cellscetur. Loquimur enim de
media impage D. Medium enim spatium cd. Ait ergo, supra medium
medij, ita ut media impages cadat seu collocetur è regione ipsius c. La¬
litudo impagis fiat tympani tertiâm parte. Loquitur de impage media & in¬
tegra. Cymatium sexta parte impagis, intellige eiusdem mediae, & inte¬
grae scaporum latitudines impagis dimidia parte. Haec & quae se quun¬
tur, ad ipsam mediam impagem referenda sunt, quae, uti diximus, mo¬
duli locum obtinet. Item, Replum, de impage dimidia & sexta parte. Ad¬
dit sextam partem, quia cymatium impaginum facit partem ipsius re¬
pli. Puto ego replum dictum à replendo, & significare totam illam val¬
uarum partem, quae inter impages tabulam totam interiorem operit,
sed quia illi affigitur tym panum, ideò hoc loco replum dicitur pars tan¬
tum illa quae loculata currit, ut dictum est inter tympana & impages.
Caeterùm agi hic de non de bifore, seu quadrifore ostio, sequentia ver¬
ba declarant, Sin antem valuata erunt &c. Haec nos in re difficillima, u¬
trum apre, lector candide, tu iudices, & si vacat, nostra haec cum ijs quae
alij huc attulere, commodè conferas.
RETICVLATYN OPVS. I. 2. c. 8. Reticulatam us, qo nunc omnei a¬
tantur. Philander, Reticulatum opus dicitur, cum camenta non iacentia,
sed in latus stantia ponuntur, ea enim structara rete videtur referre. Qua¬
quam multo melius si casis fiat lapidibus, ac non potius rudibus & vulgari¬
hus, aut coctilibus laterculis quadratis, sed in angulum stantibus, cuiusmo¬
di