Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
nas trahere, quae in angularibus aedificiorum prominentiis, templorum 
maximè, statuuntur. Acroteria arulae sunt stylobataeue, quae in summis 
fastigiis collocata sigilla & statuas iustinent; cui veritati tum Philandertum 
Barbarus adstipulantur. Ideò autem , quod i  , id est in 
summitate, sistantur. Nos vulgò Dados dicimus, Pedistallettos Barbatus, qua¬ 
dricellos Galli, mote veteri Acrotéres, & vernaculè Piedistals, Italicum 
mutuati vocabulum. Caeterum tria sunt Acroteria supra fastigium; 
duo in angulis, quae ideo angularia, & alterum in media summitate. 
Alio sensu idem vocabulum habes l. 5. c. 12. ubi de Portubus. Hi au¬ 
tem naturaliter si sint positi, habeantque Acroteria, siue Promontoria pro¬ 
currentia, &c. Res explanatore non indiget, ipsomet Vitruuio docente, 
& quid ea sint declarante. 
ACTVS l. 8. c. 7. Deaquarum ductibus, Puteique ita sint facti, ut inter 
duos sint Actus. Est autem Actus Varroni de Re Rust. l. 1. c. 10. qua¬ 
dratus pedes latus 120, longus totidem; hic duplicatus jugerum faci¬ 
ebat, vide Plin. l. 18. c. 3. & Colum. l. 5. c. 1. Iurisconsultis porrò iter 
est, ubi armenta trahere & vehiculum ducere licet, vide tit. de Seruit. 
rust. praed. 
AEOLOPYLAE. l. 1. c. 6. De ventis, Id autem verum esse, in Aeolopylis 
aereis licet aspicere. Pilę quaedam sunt aereae cauae, foramine angustissi¬ 
mo, per quod, aqua repletis & ad ignem admotis, resoluto humore, 
ventus efflat. Nomen à vi, Acolopylae Aeoli portae, de quibus Virg. 
Aen. l. 2. quâ data porta ruunt. Male scribunt quidam Aeolipilae, ad 
pilas rem, non ad portas referentes. stant pro meliori scriptura maxi¬ 
ma ingenia, Turnebus & Philander. 
AEQVIPONDIVMl. 10. c. 8. Id autem ex trutinis, quae stateres dicuntur, 
licet considerare; cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ubi & 
centrum, est collocata, & AEQVIPONDIVM in alteram partem scapi per 
puncta tangendo, &c. quod Latinis Aequipondium, id est pondera ae¬ 
quans, Graecis à forma non ab effectu ducto nomine,  sphaeto¬ 
ma. Nostri Marcum (à Germanis, ut arbitror, voce mutuata, quibus 
Mercken notare denotat) ab officio appellant, librarum siquidem & 
unciarum numerum punctuatim distinguit. Alij Romanum nomi¬ 
nant origine mihi incerta. 
AEROBATICAE MACHINAE vide ACRORATICAE¬ 
AESCVLVS I. 2. c. 9. Aesculus verò, quod est omnibus principiis tempe¬ 
rata, habet in adificiis magnam utilitatem. Arbor glandifera Plin. l. 16. 
C.6.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer