Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

VERBORVM VITRVVIANOR. 
332 
POLYCONIVS. I.I. c. 5. Turres itaque, rotundae, aut polygonia sunt faciende, 
Polygonias appellant Graeci Mathematici seu Geometrae, figuras illas, 
quae multos habent angulos, etenim  angulus,  multum. Idem 
est ergo polygonius quod multi angulus, quo vocabulo usus est Lucre¬ 
tius l. 4. 
Esse minora igitur quaedam, maioraque debent, 
Multa rotunda, modis multis, multangula quaedam. 
POLYSPASTOS. vide TRISPASTOS. 
PRAECINCTIONES. l. 5. c. 3. Pracinctiones ad altitudines theatrorum pro 
ratâ parte facienda videntur. paulò post. Gradationes scalarum, contra 
quadratorum angulos, dirigantur ad primàm praecinctionem. Ad superiora 
illa verba Philander: Pracinctiones hoc loco graduum superiorum ab infe¬ 
rioribus diuisiones. Tota enim gradatio in partestres diuisa, singulis diuisio¬ 
nibus fiebat gradus duplo caeteris latior. Quaedam addit alia quibus rem 
totam explica: egregie. Sed & Lipsius haud minus luculenterl. de am¬ 
phitheatro c. 13. ait enim, Pracinctiones, si benè capio, non aliud censeam, 
quàm graduum interualla, & diuisiones quasdam in orbem. allato demùm 
Vitruuij loco, subiungit: Videntur autem siue ad vomitoria & ipsos adi¬ 
tus, siue in discriminibus orchestrae, equestrium, popularium, gradus quos¬ 
dam latiores altioresque struxisse, qui reliquos minores velut praecingerent & 
complecterentur, unde & nomen. Docet idem praecinctiones hasce bal¬ 
theos Latino vocabulo, & diazomata Graeco appellatas fuisse, teste Vi¬ 
truuio l. 5. c. 7. Gradus, Dia?omata, Pluteos. & Calpurnio in amphithe¬ 
atro Carini: 
Baltheus engemmis, en illita porticus auro. 
Idem quoque confirmat Tertulliani testimonio de spectaculis, Vias e¬ 
nim vocant cardines baltheorum per ambitum. Hanc rem totam de gra¬ 
dationibus & praecinctionibus prosequitur Albertus l. 8. his verbis. 
Totas gradationis subselliorum veteres in maximis theatris diuidebant in 
partes tres, circunducebantque fingulis diuisionibus gradum illic duplo cate¬ 
ris latiorem, qui quidem superiores gradus ab inferioribus quasi interiecta 
circuitionis areola dissepararet, in hasce igitur, ut sic eas appellem prasectiones, 
conscensus per subtestudinata gradationum confluebant. Hactenus ille, 
quem, antiquitatis amatorem, mirum est antiqua hac in re pertractan¬ 
da (dedita, ut videtur, opera) vocabula deuitasse. Barbarus in versione 
Italica, cinctas appellat. Cosmus verò Bartholus in Alberto Etruscis vo¬ 
cabulis, pianerottolos dicit, & piazzettas. 
PRESSIO. vide HYPOMOCHLION. 
PRO¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer