Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
significat; Graecis , & aliàs recto casu  è cuius genitiuo Lati¬ 
ni Abacum formant. est etiam Abax, repositorium, quod nostri, cre¬ 
dentiam, dicunt, nec ineptè hoc nomine mensas insigniores, quas Gal¬ 
li, & nos quoque, Gallos imitantes, Buffettos appellamus. Quod au¬ 
tem ad Vitruuii locum pertinet, ABACVS quadrata illa, resimatis ta¬ 
men lateribus tabula est, qua summum capitulum Corinthiae colu¬ 
muae integitur; quam quidem Leo Albertus appositè operculum quo e¬ 
chinus, crateris instar, operitur, appellat; nostri dadum, quadrumve 
dicunt, etsi plerique omnes Latino utuntur vocabulo. Notandum er¬ 
rasse quosdam, qui sibi persuasetunt Abacos dici annulos tum summi 
tum imi columnarum scapi. De ABACO, sed alio sensu, noster auctor 
l.7. c. 4. In his vero (de tricliniis hybernis mentio) supra Podia, Abaci 
ex atramento sunt subigendi, & poliendi, cuneis silaceis, seu miniaceis, in¬ 
terpositis. quem locum perperam exponens Barbarus, ait, Abacos ibi, 
fuisse ad sessum habiles, quos vulgus voce trunca bancos appellat. Nos, re di¬ 
ligenter perspecta, censemus, de quadratis intelligendum pictis, qui¬ 
bus nostri (compartimentos, repartimentosue, dicunt) variis interpo¬ 
sitis coloribus, parietes ornant. Caeterum quod ad etymon pertinet, 
idem est ABAX quod tu diceres, sine base, a siquidem Graecis priuatiua 
particula. 
ABATONl. 2.c. 8. Artemisia, Rhodo capta, principibus occisis, tro¬ 
phaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit, aneasque duas statuas fecit, u¬ 
nam Rhodiorum ciuitatis, alteram suae imaginis, & istam figurauit Rhodi¬ 
orum ciuitati stigmata imponentem. Postea autem Rhodii religione impe¬ 
diti (quod nefas est trophaea dedicata remoueri) circa eum locum adifici¬ 
um struxerunt: & id, erectâ Graiâ statione, texerunt, ne quis posset aspice¬ 
re ea, id ABATON vocitari iusserunt. Intelligendum non est, locum 
ideò Abaton dictum quod aspectum impediret, uti innuere videtur 
Vitruuius, sed ideò quod factus esset inaccessus, & nulli peruius, quo vo¬ 
cabulo Adytum quoque Graeci significant, locum nempe impenetrabilem, 
Eâdem ratione, Abatos insula quaedam Aegypti appellata est, propte¬ 
rea quod papyri & limi copiâ impediente, difficilem haberet accessum, 
Factum est vocabulum à , unde  conscendere conscensum, &, a 
Graecâ litterâ, vim negationis ut praiuimus habente. 
ABSTANTIA. l. 9. c. 4. quod aiunt Solem, cum longius absit, abstantiâ 
quadam. Vocabulum Latinis infrequens, est autem à verbo Absto. Ho¬ 
rat. de arte Poet. 
Vr 
A 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer