Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
derium tuum, & animum meum, hunc commentarium ti¬ 
bi dedicandi, occasione arrepta aperuissem, is non modo 
utrumque laudauit, sed me ad efficiendum quod statue¬ 
ram, honorificis de te verbis interpositis, prorsus impulit. 
Accipe igitur & habe exiguum hoc, magni in te amoris 
& obseruantiae meae monumentum, & Vitruuium ipsum, à 
me, quantum ingenioli mei obscuritas passa est, illustra¬ 
tum, amplectere; dignus est enim auctor cui ego manum 
& stylum commodem, tu fauorem & gratiam. Scripsit e 
nim bene, & bono illo aeuo, in quo cum summo imperio, 
ornatae & excultae à Graecis praeclarae artes, summoperè a¬ 
pud Latinos floruerunt. Breuitati ille quidem studuit, sed 
nimiae; quamobrem iuxta illud vetus Horatianum verbum, 
obscuritatem euitare non potuit. Quis enim nescit, in re¬ 
bus difficillimis pertractandis, obscurum semper esse lua¬ 
pte naturâ compendium? quamquam nec volenti, & stu¬ 
diosè procuranti, in facili puto fuisset illi claritas; quod fe¬ 
rè his verbis ipsemet reliquit attestatum, Vocabula ex artu 
propriae neceßitate concepta, inconsueto sermone obijciunt sensibus 
obscuritatem. Non ago tecum pluribus, peccarem in publi¬ 
ca commoda; sed & ABACVS ecce me vocat. Incipio igitur 
Vir Ampliss. & te duce & auspice obscuriorum in tota Vi¬ 
truuianâ Architecturâ vocabulorum, explicationem ag¬ 
gredior. 
A. 
ABACVS libro 4. c. 1. De Corinthii capituli symmetria, eius autem 
capituli symmetria sic est facienda, uti quanta fuerit craßitudo ima colu¬ 
muae, tanta sit altitudo capituli, cum ABACO. Hocce vocabulum de mul¬ 
tis dicitur: de Algoristarum (ita vocant barbari, quos Graeci 
nostri Ratiocinatores, supputandiue peritos, dicunt) tabula mensave, 
quam veteres dixere Pythagoricam. Abecedariam, quoque tabellam 
signi¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer