Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

104 
DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
is videre est, cuius verba sunt:  o s déas 
inter hac autem colloceturferreus digitus. Nostri clauem appellant, seu 
nucem ballistae. 
MATAXA. I. 7. c. 3. Sin autem arundinis Gracae copia non erit, de palu¬ 
dibus tenues colligentur, & mataxae, & tomica, ad instam longitudinem, 
una craßitudine colligationibus temperentur. Mataxa, ut inquit Philan¬ 
der, est restis seu funiculi species. Allegat Isidorus l. 19. c. 29. qui dictum 
putat à circuitu filorum, à metà, vel quod transferatur quasi metaxa, 
Addit ipse Philander, ab Aquitanis dici madaissam, ab Etruscis verò & 
Romanis, & uniuersa penè Italia, matassam. Apud Graecos auctores 
aςa sericum dicitur, unde metaxarij serici negotiatores, de quibus I. 
fin. Cod. de Pig. & alibi apud veteres I. C. Hinc Actuarius, Aetius, & 
Nic. Alexand Medici  dicunt, quam nos vernaculè seta cru¬ 
da. Certè Graecum est vocabulum, de quo apud Festum ita Lucillius: 
Hunc catapiraten puer eodem deferat unctum 
Plumbi pauxillum, rudis linique mataxam. 
Quem locum explicans Turnebus l. 20. c. 4. ait, mataxam esse funicu¬ 
lum, & in antiquo ei poni ς, id est catena, seu restis. Quic¬ 
quid isti dicant, ego apud Vitruuium non pro funiculo resteue accipio, 
neque enim id vocabulum sonat, sed pro agglomerato conuolutoque 
nio, quales sunt, quibus linum & sericum, ut ita dicam, mataxatur, qua¬ 
re sentio prorsus cum Budaeo, qui locum hunc exponens, ait mataxas 
esse manipulos & fasciculos cannarum, quos Vitruuius tomicè alligari 
subet. Caeterùm quia locus maculosus est totus & obscurus, nec satis 
ab expositoribus illustratus, nos pro viribus emendabimus, & auctoris 
sensum figura quoque addita, aperiemus. Primùm igitur textum hoc 
pacto restituendum arbitramur; Sin autem arundinia Graca copia non e¬ 
rit, de paludibis tenues colligantur, & mataxata (tae extremam notarius 
verterat in copulam) tomice, ad instam longitudinem, una crassitudine 
alligationibus temperentur: Dum ne plus inter duos nodos alligationes bi¬ 
nos pedes distent, & ha (arundines ita mataxatae) ad asseres, uti supra scri¬ 
ptum est, tomicè religentur, cultelliqu lignei in eis confgantur. AB atun¬ 
dines mata¬ 
ratae, ad iusta 
longitudinem 
una crassitudine alligationibus temperatae, C. tomices quibus mataza 
alligatur, inter C & C alligationes, spatium non plus binùm pedum ha¬ 
bentes, Eiuscemodi mataxarum alligationes videbis in mattis siue a¬ 
reis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer