Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

103 
SIGNIFICATIONE. 
est, & peculiati indiget figura & declaratione Nihil enim propè Caesa¬ 
rianus attulit, paucula Philander, quaedam Barbarus, & ea parùm certa 
& obscura. Sint pilae seu antae AA. postes B. trabs C. structura inferior 
E. superior F. cunei DD. Ait igitur Vitruuius, si postes BB. ita secun¬ 
dum pilas & antas AA. trabi supponantur, nempe, ut sine cuneis sint, 
sed trabs Cipsi inferiori structurae E insideat, trabs onerata superiori 
structura F pendebit ubi C. & franget inferiores structuras, ubi E. Si 
autem postes subiecti fuerint, & additi utrimque cunei DD. non pati¬ 
entur ipsi cunei postesue subcuneati, trabes insidere, & interiores stru¬ 
cturas laedere. Porrò vacuum illud & inane quod inter trabem seu li¬ 
men, & inferiorem structuram intercedit, id videtur esse, quod Barba¬ 
rus relassum vocat. 
M. 
MALLEOLVS. l. 10.c. ultimo. Sed ibi (naues cum sambucis) malleo¬ 
lis confixae, incendio sunt conflagratae. Item ad finem cap. Denique totam 
machinam candentibus malleolis & ballistarum plagis dißipanerunt. De 
malleolis multa Philander ad hunc locum. Sunt autem ex Nonio Mar¬ 
cello, Manipuli spartei pice contecti, qui incensi, aut in muros, aut in te¬ 
studines iaciuntur. Inducit autem Sisennam hist. l. 4. itascribentem: 
De quibus partim malleolos, partim fasces sarmentorum incensos supra val¬ 
lum frequentes. Festus verò; Malleoli vocantur, ait, non solùm parui mal¬ 
lei, sed etiam ij qui ad incendium faciendum aptantur, videlicet ad simili¬ 
tudinem priorum. His verbis auctores isti adumbrant rem, sed prorsus 
graphicè & minutè describit, imò potius depingit Ammianusl. Hist. 
23. cuius descriptionem & eius verba perambulans, diligentissimè exa¬ 
minat Lipsius l. mach. 5. Dial. 5. qui figuram quoque eleganter expres¬ 
sam oculis subijcit, quare si rem totam tenere cupis, ipsum adi. 
MANACHVS. vide MONACHVS. 
MANVCLA. l. 10. c. 15. Item Chelo (siue Manucla dicitur.) Manule¬ 
am ex antiqua lectione restituit Turnebus l. 2. c. 4. unde inquit, vestes 
manuleatas, id est, habentes manicas. Libenter ego à vulgata lectione 
non discederem, arbitror enim fieri posse, ita manuclam diminutiuè 
dictam à manu, uti securicla à securi. Est autem manucla pars illa in ca¬ 
tapultis, quae neruum attractum continet, & à Graecis dicitur ς, id est, 
manus, seu , hoc est, digitus, ut apud Heronem in Belopoe¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer