Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
102 
Lysis seu (ima gulaue recta in corona, quae supra zophorum, B. Lysis seu 
gula inuersa in stylobatae corona, cui nonnulli supra partem D. ad¬ 
dunt, & rectam. C. Gula item inuersa, in base ipsius stylobatae, in qua 
nunquam, ut notat Philander, nisi inuersa collocatur. Haec de Lysi, 
qua tum coronae, tum stylobatae, ut videre est, ornari consueuerunt. 
Quòd quidem genus ornamenti, cur ita Graeco vocabulo nominatum 
fuerit, prorsus ignoro, certè  soluere, fit , id est solutio, 
qua significatione Hippocrates dixit , articulorum solutio¬ 
nes luxationesue. Praeter haec habemus de lysi l. 6. c. 11. in vulgatis Vi¬ 
truuij exemplaribus in haec verba: Limina enim & trabes, structuris cum 
sint oneratae, medio spatio pendentes frangunt sub lysi structuras. Barbarus 
ita exponit; Quod Vitrunius dixit (frangunt, &c.) ita intelligo, quod si 
trabes aut limina incuruata ponderi cedunt, franguntur, & sub lysi, id est, 
sub plano frangunt structuras. Lysim enim supra diximus esse stylobatis & 
podij planam illam superficiem lapidis, in quâ halaustia inuehuntur. Ha¬ 
ctenus ille, qui toto coelo, ut alunt, errat, dum putat, lysim esse pla¬ 
num, de quo loquitur: quid enim sit, ex Vitruuij sententiâ iam decla¬ 
rauimus. Philander, & quidem 
 
 
acutè, mendum suspicatur es¬ 
se in textu, & restituendum, 
suâ lysi, vel sublysae (id est, tra¬ 
bes) vel aliàs esse vocabulum 
D 
D 
architectonicum. Asserit Cae¬ 
sar Caesarianus, in aliquibus 
codicibus se legisse, Sub lici, 
E 
quod licet ad rem non faciat, 
inde tamen argumentamur, 
fieri posse corruptum esse lo¬ 
cum. Ego ferè cum Philandro 
sentio, dixi ferè, quia quod il¬ 
le emendat sublisae, vellem 
A 
reposuisset sublisas, ut ad i¬ 
psas structuras referatur po¬ 
tius, quàm ad trabes, ut sit 
sensus, à trabibus pendenti¬ 
bus frangi structuras, quae 
sub ipsis trabibus sunt & illi¬ 
duntur. Sed locus obscurus 
est, 
A
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer