SIGNIFICATIONE.
101
cus etiam in theatro, Polluce teste, ubi comoediae aguntur, alio nomi¬
ne a , id est suggestum, gradus. Idem autem est, ut Vitruui¬
us docet, quod pulpitum. Dicitur autem ut puto, ,
quod inde dicerent, declamarent, & Poetae opera sua recitarent. Ap¬
pellarunt etiam 70. Interpr. Bibliorum , pectorale illud gemma¬
tum, quo sacerdotis summi vestes ornabantur, quod Moses dixit cho¬
scen, nostri verò rationale. I. Exod. c. 2. ait Suidas, ¬
neg ioéges ti i. . Logeum
oraculum, quod ferebat sacerdos, cui annexi erant 12. lapides. Denotat e¬
tiam Dicasterium, id est, locum indicij. Caeterùm scenicum pulpitum,
seu logeum, de quo Vitruuius, erat in media scena, & eminebat versus
theatrum, instar suggesti, unde ad pop. in theatro sedentem commoda
fieret allocutio.
LVTRON. l.5. c. 11. In versurâ porticus, frigida lauatio, quam Graci
Lutron vocitant. Graecum verbum , , lauare, lauari,
propriè de corporibus. Aliae autem lotiones sua sortiuntur vocabula.
Hinc luter, luteridion, lutron, labrum, labellum. Distinguunt autem,
ut locus sit in balneo, verò balneum ipsum. Caeterùm, cur
vocem, quae frigidum à calido non distinguit, noster auctor ad frigi¬
dam lauationem traxerit, nescio, more sui aeui factum putarim. De ¬
, hoc est de Minerua lauacris habemus Callimachi eximij
Poëtae Graeci pulcherrimum hymnum, in quo
præcipuè de Tyresia excaecatione agitur, &
caecitatis in vaticinandi potestatem factâ com¬
pensatione.
LysiS. l. 3. c. 3. Vti quadra, spira, trunci, co¬
rona, lysis, &c. Item l. 5. c. 7. Cum coronâ &
lysi. Philander ad hunc locum, Lysim, & pau¬
lo post undam, pro eodem dicta existimauerim
nempè pro simâ rectâ, aut inuersâ, id est gula re¬
cta aut inuersi, (ut Itali vocant) quae coronae
imponi solet, & undam imitantur, hoc est undae
instar sinuosae sunt. Sed in coronis quae supra Zo¬
phorum constituuntur, nunquam nisi rectae fiunt,
in stylobatarum autem coronis inuersae, aut eti¬
am rectae. Haec ille, cuius verba eò quòd clari¬
tatem faciant, referre non piguit, sed nos,
quod & ipse fecit, figura rem illustrabimus. A
Lysis
A