DE VERBORVM VITRVVIANOR.
100
erilia haec ista appellant errata. Est autem lichanos, ut docet Vitruuius,
unus mobilium phthongorum, qui inter stantes seu immotos, sunt, in
tetrachordo dispositi. Dicitur etiam aliàs Diatonos. Sunt autem licha¬
ni duo, mesan, id est mediarum, & hypaton, hoc est summarum, quo¬
rum primus in nostro systemate est, quem dicunt G, sol, re, ut; Secun¬
dus verò, D. sol, re. Graecis digitus est, quem Latini indicem vo¬
cant, nomen autem inuenit , id est, ab eo quod valdè hi¬
et, hoc est distet ab ipso pollice. Quod autem ad tonum seu phthon¬
gum musicum pertinet, vide antiquos Graecos, qui plurimi hac de re
scripserunt, & in bibliothecis extant. Vide etiam, si res est tanti, Aristo¬
telem in problem. 19. sect. 3.
LINGVLATVS. I. 8. c. 7. Sed ita, ut hi tubuli ex una parte sint lingulati,
ut alius in alium inire, conuenireque possit. Lingulati, seu ligulati, utroque
enim modo sine vitio scribitur, dicuntur tubuli ex parte altera paruae
cuiusdam linguae speciem referentes. Plin. l. 31.c. 6. non à lingua, sed à
similitudine pyxidum rem expressit, ait enim: Caterùm à fonte duci, fi¬
ctilibus tubis, utilissimum est, crassitudine binùm digitorum, comissuris py¬
xidatis, ita ut superior intret, calce viuâ, ex oleo, laeuigatis. Intelligit enim
tubulum tubulo congruere, uti pyxides ipsis operculis congtuunt. Sed
dilucidè rem aperit Palladius, inquit enim: ex una parte reddantur an¬
gusti, ut palmi spatio unus in alium poßit intrare. Nos tubulorum lingu¬
las dicimus le bochette, le imboccature, vel etiam le comissure. Caeterùm
lingulae apud Latinos variae sunt significationis, quas Grammaticis ve¬
nandas & enumerandas relinquimus. Quod autem ad Vitruuium per¬
tinet, lingulam l. 10. c. 8. dixit in vecte partem illam, quam & linguam
appellarat, & vectis lingua sub onus subdita. Deinde, item si sub onus ve¬
ctis ferrei lingula subiecta fuerit, neque caput eius preßione in imum, sed
aduersum in altitudinem extolletur, lingula fulcta in areae solo, habebit eam
pro onere. Nos partem illam dicimus linguellam, buccam, dentemue
pali. Plin. I. 18. c. 18. de vomerum generibus, pro lingulato rostratum
dixit. Alterum genus est rostrati vectis. Caeterùm utrum lingulam, li¬
gulamue dicere melius sit, docet facetè Martialis. l. 14. 120. licet de a¬
lia re loquens:
Quamuis me ligulam dicant equitesque patresque,
Dicor ab indoctis, lingula Grammaticis.
20WKI
LOGEVW. I.5. c. 8. Minoreque latitudine pulpitum, quod logeum appel¬
lant. Mox eodem cap. Eius logei altitudo non minus esse debet pedum x.
, logeum, Graecis locus propriè, ubi conueniunt consulentes, lo¬
cus