Canavad
VELSERO
MARCO
AVG. VIND. II. VIRO PRAEF.
bonarum artium Patrono,
BERNARDINVS BALDVS VRBINAS
Guastallæ Abbas s. P. D.
Mo, & id quidem iure optimo, Velsere, vir¬
tutem atque humanitatem tuam. Tu enim nul¬
à me tibi necessitudine coniunctum, imò i¬
gnotum prorsus, & inuisum, non modo in a¬
micitiam & familiaritatem tuam recepisti, sed
praeter spem ullam & expectationem meam, suauissimis
litteris tuis, ingenij, doctrinae, bonitatis, illustribus notis
refertissimis, ad te amandum & colendum prouocasti.
Quid igitur ego tibi, pro huiuscemodi beneficijs non de¬
beo? quid non debent vigiliae lucubrationesque meae, quas
tu, non dicam à lucernâ & ergastulo, sed à situ & tenebris
erutas, in clarissimam istam lucem constituis? Vitruuianos
scamillos à me explicatos vix dum legeras, cùm impresso¬
ribus ornandos, & typis cudendos tradidisti: sed & nuper¬
rimè, ubi de Francisco Bartholino, ciue meo, I. V. C juue¬
ne, quo nil doctius nil probius, audisses, me quaedam quae
ad illustrandas in Vitruuij Architecturâ difficiles & ob¬
scuras voces facerent, collegisse, ut eà ad te mitterem, per
litteras postulasti. Recepi me missurum, mitto, & quod
bonâ fide sum stipulatus, bonâ fide praesto, & pro viribus
impleo. Probante etiam Sereniss. Duce nostro Mecoena¬
teque meo, imo & studiorum meorum patre; cui cùm desi¬
derium
A 2