Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
99 
. 
tium hoc nomine appellari, quod lacuum similitudinem quandam 
prae se ferant. Vnde Lucillius: 
--Resultant aedesque lacusque. 
Dicuntur & laquearia Virg. 
Dependent lychni laquearibus aureis. 
Antiquorum, ait Senecal. epist. 14 luxuriam, versatilia coenationum la¬ 
quearia fecisse, & ita coagmentasse, ut subinde alia facies atque alia succede¬ 
ret, & toties tecta, quoties fercula mutarentur. Hinc laqueatùm auro tem¬ 
plum apud Liuium. Antiochia, ait, Iouis Capitolini magnificum templum, 
non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis laminâ inauratum. Est i¬ 
gitur lacunar coenationis, cubiculi, templiue, coelum, contignatioue 
varijs caelaturis & picturis quàm magnificè ornata. Nostrates caelum to¬ 
tum, soffittam seu soffittatum appellant, lacus verò, gli sfondati della soffit¬ 
ta. Vocem nostram Latinae esse originis, manifestum est. Dicitur enim 
quasi subfixa. Graeci  seu  dixerunt, quasi dicas prae¬ 
sepia & tabulationes. Auctor est Plin. l. 35. c. 11. Pamphilum, Brietis fi¬ 
lium, Apellis praeceptorem, primum lacunaria pingere instituisse, nec 
cameras ante eum talitet adornari moris fuisse. 
LIBELLA. I. 1. c. 6. Collocetur ad libellàm marmoreum amusium. Vt ab 
umbra umbella, à columna columella, ita à libra  libella. Est 
autem libella instrumentum quo fabri murarij & caeteri eiusmodi arti¬ 
fices planas superficies ita sistunt, ut horizonti aequidistent: nostro mo¬ 
re, archipendolum, seu, ut Etrusci, archipenzolum dicitur. Alij passim 
liuellum vocant, à libella nempè ducto vocabulo. Ideò autem a libra 
nomen inuenit, quòd librarum, lanciumue iugum imitetur, dum neu¬ 
tra pars declinat, sed aequaliter pendet. Videtur autem id esse in libra 
examen, quod in libella perpendiculum. Caeterùm libellarum formae 
variae sunt, prout sibi varias ipsimet artifices excogitant; Nostrates vul¬ 
gò ea utuntur, quae A, maiusculae literae imitatur imaginem. I. 8. c. 6. 
Vitruuius de libris aquarijs, ad aquas videlicet librandas, verba fecit. 
Ideò autem ibi libras eas nominat, non libellas, quòd hae ne libratores 
decipiant, grandiori forma fieri consueuerint, quod, licet verum sit, à 
libella actum ipsum librandi etiam aquarum ductus, nostri dicunt liuel¬ 
lare, nempè idem ac si Latini non librare dicerent, sed libellare. 
LICHANOS. l. 5. c. 4. Vocabula habent hac (Phthongi mobiles) par¬ 
hypate, hypaton, lichanos hypatan, &c. Perperam & imperitè scribunt 
quidam, inter quos esse Batbarum nolim, lychanos cùm Graecè s 
scribatur. Sed sunt hodie nonnulli, qui pueris ipsis insipientiores, pu¬ 
erilia 
N 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer