Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

VERBORVM VITRVVIANOR. 
98 
Iuuenalis Satyra 11. 
Qui Lacaedemonium pytismate lubricat orbem; 
quem ipse ita emendatam proponit: 
Qui Lacademonium proptysmate lubricat orbem. 
Ad Laconicum trahere conatur, illi non assentior, arridet enim magis 
consueta interpretatio, à qua si discedendum esset, in sententiam Tur¬ 
nebi transitem. De hac thermarum parte sic Martial. I. 6. de balneis E¬ 
trusci. 
Ritus si placeant tibi Laconum, 
Contentus potes arido vapore, 
Cruda virgine, Martiaque mergi. 
qualis Laconici forma fuerit, ex ipso Vitruuio habemus l. 7. c. 10. Vult 
enim fornaculam ad resinae fumum concipiendum Laconico similem esse. 
LACOTOMVS. I. 9. c. 8 Haec autem parallelos linea vocatur lacotomus. 
Ad analemma pertinet. Quid sit haec linea, non ambigitur, ipsomet Vi¬ 
truuio doctore, cuius sensum Philander explicat his verbis: Est lacoto¬ 
mus linea recta axi parallelos à radio aestiuo, quo loci secat meridianum, ad 
radium bybernum, ubi ipse eundem meridianum intersecat, ducta. Poterat 
breusus & doctius, esse rectam, auferentem meridiani circuli portio¬ 
nem, quae inter tropicos intercedit. De lacotomo nihil Ptol. in lib. de 
analemmate. Cur ita appelletur, se non inuenisse fatetur ingenuè Phi¬ 
lander, certè Graecam redolet originem, s lacinia est, vel segmen 
vestis. Quid si inde dicta, quod inde meridiani fragmentum auferatur? 
Si scribaturo denotabit laci sectio, & fortasse appellarunt no¬ 
minis huius fabri,  concauam illam meridiani portionem, quae ab 
ipsa recta subtensa quae lacotomus dicitur, aufertur. Haec dixi, ne cum 
alijs silerem, forsan erit qui det meliora. Neque enim satis facit Turne¬ 
bus l. 20. c. 12. qui pro lacotomo laeotomum legit: falsum siquidem est 
ab ea subtensa laeuum paralleli circulum secari, tangitur enim ab ea u¬ 
terque tropicus, non abscinditur. 
LACVNAR. I. 7. c. 2. Camerarum dispositiones in conclauibus disponan¬ 
tur, nisi lacunaribus ea fuerint ornata. Ad hunc locum ita Philander: 
Lacunaria contignationes sunt. Cic. 5. Tusc. de Dionysio, In hoc medio 
apparatu fulgentem gladium è lacunari setâ equinâm suspensum demitti ius¬ 
jit. Horatius quoque innuens, lacunaria ad magnificas aedes pertinere, 
non item ad mediocres & pauperes, ita canit: 
Non ebur, neque aureum 
Meâ renidet in domo, lacunar. 
Nomen à lacu sumpsit, teste Seruio: ait enim ipsum tignorum intersti¬ 
tium
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer