SIGNIFICATIONE.
97
ctruendi ratio, figebant truncos trabesue arrectarias, quibus per furcas
transuersaria ligna imponebant, & medium spatium arefacta gleba, ut
ipse ait, pro muro seu latere complebant. Furcae, seu publica latronum
patibula more Italico erecta, veterum illorum iugumentationes refe¬
runt. Quod autem ait M. Cato, iugumenta & antepagmenta quae opus e¬
runt, ex lapide indito: nulli dubium à materia transitum fecisse ad lapi¬
des, vult enim lapidea construi, quae in simplicioribus & rusticioribus
aedificijs lignea fieri consueuere. Non igitur aliter accipit iugumenta
quàm facit Vitruuius, ut opinatur Philander.
L.
LACONICVM. l.5. c. 10. Laconicum, sudationesque sunt coniungendae te¬
pidario. Erat Laconicum, ut ait Barbarus, locus sudationibus dedica¬
tus, cuius forma, eodem teste, & Philandro, erat instar turriculae in he¬
misphaerium cameratae. De hac Gymnasij thermarumue parte, Seneca
in epistolis, Cornelius Celsus, & alij. Hac de re Mercurialis quoque l. 1.
de re Gym. c. 10. pluribus verbis: ait autem: Calidarium, quod à Vitra¬
uio & Celso Laconicum nuncupatum fuit, cella erat, nullam aquam in se
continens, ad prouocandum sudorem potissimè instituta, & ob id à nonnul¬
lis calida sudatio, sicuti à Cicerone & Cornelio Celso Assa nuncupata. La¬
conicum autem dicebatur, quod eiuscemodi siccis sudatorijs frequen¬
tissimè ad cruditates excoquendas Lacedaemonij uterentur. Vnde Co¬
lumella sui aeui mores sugillans, mox deinde, ait, ut apti ad ganeas veni¬
amus, quotidianam cruditatem laconicis excoquimus, & exucto sudore,
sitim quaerimus. Putarunt quidam, apud Vitruuium tepidarium & laco¬
nicum idem esse, quos haud iniuria explodit Mercurialis. Alij arbitran
tur, Laconicum esse hypocaustum, & errant. Differunt enim tum usu,
tum forma ipsa. Barbarus ideò Laconicum dictum existimauit, quòd
ibi Lacaedemones exercerentur, sed contra Mercurial. ubi ait: Scio quo¬
que nonnullos quod Laconicum rotundum, ac veluti turricula in haemi¬
spherium eamerata foret, idem cum spharisterio, à nobis superius explicato,
fecisse, quibus plane assentiri nequeo, quoniam mihi irrationabile videtur,
ut in loco calido sudationibus adificato, ludum pilae atque alias exercitatione
quas in spharisterio fieri consuenisse tradit Plinius, exercerent: Fuisset nama
(ut est in prouerbio) camino oleum addere, si exercitationes per se corpora
valdè calefacientes in calidissimis locis egissent. Caeterùm quòd versum
N 2
Iuue¬