Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
96 
tiâ, suffiguntur. 
INTERTIGNIVM. I. 4. c. 2. Ita quod inter duas opas est intertignium, id 
metopa est apud eos nominatum. Facilè ex ipso nomine liquet quid sit in¬ 
rertignium. Est autem spatium quod est inter tigna, in Dorico opere. 
Est autem, ut ipsemet Vitruuius docet idem quod metopa, nulla re ab 
ea differens, nisi nomine illo Graeco, isthoc Latino. Quanquam aliqua 
alia est differentia. Metopa enim quod inter opas, at opae tigna non 
sunt, sed ipsotum tignorum cubilia. 
INVERSVRAE. l.5. c. 3. Aditus complures & spatiosos oportet disponere, 
nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos & di¬ 
rectos, sine inuersuris faciendos. Philander rem claram sic exponit: sine 
flexu, ne in angulis dum diuertendum & flectendum est, quando è spectacu¬ 
lis descendit populus, confluentes se comprimant. Dixi, rem claram, quia 
Vitruuius ipsemet explanat in sequentibus verbis: uti cum populus di¬ 
mittitur &c. De eadem re scitissimè Lipsius in amphitheatro: Videbis 
alios gradus ita flexos & dispositos aptè, ut quantumuis conferta multitudo 
statim egredi, & ingredi ordinatè, & sine conflictu potuerit. Inuetsurae 
sunt igitur scalarum replicationes, cum scilicet non unico descensu & 
tramite, sed duobus tribus ue reflectuntur. Nos scale sexZate appella¬ 
mus. Barbarus vernaculè inuersuras, piegas & reuolgimenta teddit in sua 
Italica versione. 
ISODOMVM. I. 2. c. 8. Hac autem (coagmenta) duobus generibus ftru¬ 
untur, ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum. Graeca verba ici¬ 
, , aduocetur hic non Philander, sed Plin. à Philandro 
aduocatus. Graci (inquitl. 36.c. 22.) è lapide duro ac filice aequo constru¬ 
unt velut lateritios parietes. Cum ita fecerint, isodomon vocant genus st ru¬ 
cturae. At cum inaequali crassitudine structa sunt, pseudisodomum.  a. 
qualis, s falso aequalis  verò struere est. Sensus igitur Graeca 
intelligentibus in ipsis est verbis. Barbarus in Italica versione reddit. 
modi di fabriche, uguali, e disuguali. 
IVGVMENTARE. I. 2. c. 1. Alij luteas glebas arefacientes, struebant parie¬ 
tes, materia eos iugumentantes. Philander rem multis prosequitur, po¬ 
terat, ut in re clara, paucioribus, & sanè quae affert ingeniosa sunt, sed 
parum ad auctoris mentem. Aiugo iugare, unde iugumentum, & iu¬ 
gumentare, id est ad similitudinem iugi hastas, palos, trabes ue religare. 
ita nempe, ut arrectarijs duobus transuersarius alligetur. Hinc ingatae 
vineae priscis Latinis, qui de re rustica. Non est ita ingeniosa rudium il¬ 
lorum aedificatorum, de quibus Vitruuius, ut putauit Philander, con¬ 
struendi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer