Full text: Benedetti, Giovanni Battista: Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber

AD LECTOREM

CVm Varijs temporibus permulta in diuerſis
diſciplinis contemplatus ſim, partim à præ-
ſtantibus viris patronis ac amicis meis exci-
tatus, quiſuper eis ſententiam meam exquire-
bant, partim, abingenito mihi deſiderio, ra-
tionem, & cauſam eorum percipiendi, com-
mittendum non putaui, quin qualiacunque
meaſcripta in illis ſcientijs, ſtudioſis impartirer,
non dubitans quin illis aliquid commodi atque vtilitatis allatura ſint, prę
ſertim cum in eiuſmodi quæſtionibus inueſtigandis atque perpendendis,
nemo ( quod ſciam ) hactenus elaborauerit. Nihil enim his libris à me
traditum eſt, quod aut legiſſe, aut ab alijs audiuiſſe meminerim, nam ſi
aliena attigi, ea, aut cum aliqua differentia demonſtrationis, aut diluci-
dius ſcripſi, quod ſi forte alius eadem tradidit, aut eius lucubrationes ad
me non peruenerunt, aut earum perlectionis memoria excidit. Vtenim
etiam Ariſtoteles ipſe ſenſit facilè fieri poteſt, vt pluribus, eædem opinio-
nes in mentem veniant. Immo multa ſcribenti euenire poteſt, vt cum
iamdiu aliquid ſcripſerit, iam oblitus, idem repetat, quod mihi etiam
nonnunquam accidit. In his autemlibris non ſuſcepi munus integræ ali
cuius ſcientiæ tradendæ, ne, quæ abalijs iam tradita ſunt, ipſe inutiliter re
peterem, mihiq́ue viderer exalienis laboribus laudem voluiſſe comparare. Singularum enim ſcientiarum volumina, iam ab alijs collecta, at-
que in ordinemſunt digeſta, & ſi pauciſſimi ſint libri quorum omnes
ſententiæ, omniaq́ue inuenta vnius ſint authoris, excipio Archime-
dis volumina. Cumque multi ſint, qui vel vnam rem à ſe inuentam
in publicum proferre non dubitent, multo magis mihi qui multa ex-
cogitaui, & ſi inter ſe hætereogenea, atque vtcunque expreſſa, idem
licere ſum arbitratus. In his autem meditandis, ex Arithmeticis autho-
ribus quos inſpexi, præcipuus fuit Nicolaus Tartalea, quippe quem fe-
rè omnia ab alijs ſcripta collegiſſe conſtat, nec alios ex præcipuis, quos le-
gere potui omittendos duxi, inter quos ſunt Hieronymus Cardanus, Mi-
chael Stifelius, Gemma Friſius, Ioannes Nouiomagus, Cuthebertus
Tonſtallus, cæterique cæteriq́; huiuſinodi. Quorundam tamen volumina illorum
qui à Tartalea citantur, vt Leonardi Piſani, Proſdocimi, Ioannis Infor-
tunati, Fratris Lucæ, Petri Borgi, aliorumq́ue aliquot inſpiciendorum, facultas mihi non fuit. Præterea, licet in his libris nonnullę inueniantur
propoſitiones, quæ diſiunctam ab alijs habeant rationem, eæ non ſper-
nendæ tamen ſunt, viam fortaſſe alicui aperient vlterius progrediendi. Quemadmodum enim, exempli gratia, ex ſub contraria coni ſectione,
ſumpta poſtea fuit diuina illa Planisferijdelineation, quæ ſub Ptolomæi no-
mine legitur, & ſicuti ex penultima primi Euclidis , quam Pythagoras
excogitauit propè innumeræ pulchræ conſequentiæ in Aſtronomia, in
Architectura, in multisque multisq́; alijs ſcientijs deſumptæ ſunt, immo quemad-
modum ex ſingulis propoſitionibus à noſtris maioribus excogitatis mul-
ta egregia ſunt deducta, ita fortaſſe continget, vt ex mearum muentio-
num aliqua, nonnihil nõnihil in poſterum vtilitatis deſumatur. Si quid verò, hic in-
ueneris, quod tuo genio non arrideat, illa prudentiſſimi hominis ſen-
tentia in mentem veniat. Quot capita, tot ſententiæ , ac per raro con-
tingere, vt idem omnibus probari, atque placere queat, & perdifficulter
inueniri hominem cui placeant omnia quæ alteri ſatisfaciunt. Nec te mo
ueat, quodhęc Theoremata ſiue excogitationes non videas ordine illo di-
ſpoſitas, quo collocari debere exiſtimaueris, tum in Arithmeticis, tum in
cæteris. Cum enim in huiuſmodi rebus ordo non ſit neceſſarr [?] us, vi-
ſum eſt mihi poſſe me, ſine repræhenſione, illum negligere, cum ſpe-
culationi, ſiue inuentioni preęcipuè adeo mihi incumbendum decreuerim
vtin collocatione operam ponere, & tempus abſumere operæpretium
non duxerim, quod idem in epiſtolarum collocatione feci, in quibus per-
ſonarum ad quas ſcribo nullus ferè graduum ordo ſeruatus eſt, nec tem-
poris, quo ſunt ſcriptæ, quæſitorum tantummodo ratione habita. Nec
admirari quenquam velim, quod in ſpeculandis numerorum paſſioni-
bus, figuris vtar geometricis, ita enim in .2. libr. fecit Euclides, qui mo-
dus, eo magis mihi arridet, quo minus eſt abſtractus, quoniam oportet in-
telligentem phantaſmata ſpeculari
, cum pręterea perſpicuum ſit, diſcretum
omne, ex continui diuiſione aliquo modo oriri, ſiue actu, ſiue potentia. Deinde ſi forte meis in deinonſtrationibus tibi videbor aliquando bre-
uior, illud in cauſa fuiſſe ſcias, quod ibi ad viros ſcribebam in his diſcipli-
nis exercitatos, quibus ſatis fuit rem ſignificare. Libuit autem mihi om-
nes voluminis Arithmetici propoſitiones potius vocabulo theorema-
tum appellare, quam problematum, quia pars earum ſpeculatiua tan-
tum mea eſt, & ſi ex varijs eiuſmodi propoſitionibus etiam operatiuam
adinuenerim. Quoniam verò multis in locis accidit, vt veritatis iudi-
candæ cauſa neceſſe mihi fuerit quorundam ſententijs aduerſari nolim te hoc mihi vitio tribuere, meque meq́; hoc nomine carptorem maledicumque maledicumq́; ha-
bere quod alienos errores aperiam, cum potius habenda ſit mihi gratia,
quod in ijs interdum laborans (quę Antiſthenes in diſciplinis magis ne-
ceſſaria eſſe dixit, vt mala ſcilicet prius dediſcantur {)} falſas opiniones euel-
lere ſtudeam, veritatemque veritatemq́; oſtendere, quam omnis philoſophus, Ariſto-
telis exemplo, pluris quam cuiuſuis hominis authoritatem, aut gratiam
facere debet. Cumq́ue in hoc volumine aliquid eiuſmodi legeris
te oratum volo, vt in iudicando, affectum omnem exuas,
Salluſtianum illud præ oculis habens. Omnes qui dere-
bus dubijs dubijs conſultant, ab odio amicitia, ira, atque
miſericordia vacuos eſſe decet. Hinc fiet, vt
non perſonæ (vt multiſolent) ſed
veritati, quę ſummo ſtudio di-
gniſſima eſt, ſemper po
tius faueas. Vale
noſtrisq́ue
labo-
ribus vtere, ſi quem inde fructum,
ſicuti ſpero tuleris, illi præ-
cipuè habeas gratiam à
quo omnes fluunt
ſcientiæ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer