Full text: Benedetti, Giovanni Battista: Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber

SERENISSIMO
CAROLO EMANVELI
Sabaudiæ Duci, &c. &c.

AGitvr nonusdecimus annus ex quo litte-
ris Serenißimi patris tuæ Celſitudinis, ac-
cerſitus ex vrbe Parmenſi in banc me ciui-
tatem contuli. Is aduenientem tam bumanè
excepit, tanta deinde liberalitate fuit com-
plexus ego vicißim ei deſeruiendi, tam vebe-
menti cupiditate fui accenſus, vt ſub eius ditione quodſuper-
eßet vitæ agere conſtituerem. Cuius in me benignitas, mea
in illum obſeruantia mirum in modum mutuo vſu, & conſue-
tudine eſt adaucta, vt idem Dux me ſecum dum ruſticaretur
eße vellet, ſæpè etiam ſecum pernoctare; quo quidem tempo-
re de Matbematicis ſcientijs mecum agebat, in quibus perdi-
ſcendis mea opera vtebatur, quæſtiones, Arithmeticam, Geo­
metriam, Opticen, Muſicam, aut Astrologiam ſpectantes
proponens. Cui vt quod in me eßet ſatisfacerem, acrius
quàm anteainea studia (adquætamen ſemper fui propenſißi-
mus) incubui. Illiusque Illiusq́ꝫ imitatione (vt ferècæteri Principum
studiaimitantur) non pauci aut præſentes, aut per litter as me
de his, atque illis Mathematicis quæstionibus conſuluerunt. Cùmque ego nunquam laborem amicorum cauſa defugerim,
euenit vt post tot annorum curricula, mea ſcrinia ſcrutatus,
inuenerim tot abſolutas quæſtiones, vt ex eis corpus mediocre
effici poſſe videretur. Quas, cùm rationibus in epiſtola ſub-
ſequenti allatis edere constituiſſem, non ſub cuiuſque alte-
rius nomine, & auſpicijs quam tuæ Celſitudinis volui apparere; tum quòd patri debitum libellum filio reddere par erat, tum quòd in tuæ Celſitudine paternam in me fouendo, & augendo [?]
benignit atem ineße ſemper ſum expertus, tum quòd tuæ Celſi-
tudinis interrog ationibus excitatus non pauca quæ hoc volu-
mine continentur, elucubraui. Acceßit, quod ego ſemper in
his dedic ationibus ſpectandum put aui, tuam Celſitudinem t [?] an-
tos progreßus in Mathematicis feciſſe, vt vel idonea æſtima-
trix mearum vigiliarum eſſe poßit. Quare, & veterum Per-
ſarum Regum gloriam æquauit, & nos veluti in ſpem certam
fælicitatis buius ſæculi induxit, ſi verum eſt Platonis va-
ticinium, beat am eam futuram Rempublic am in qua
Principes Philoſophentur. Tua igitur celſi-
tudo libellum tot ei nominibus debitum,
ea qua ſolet bumanitate accipe-
re nè grauetur. Deus tuas
omnes cogitationes,
& conatus ad
fœlicißi-
mos
ſemper exitus perducat,
teque teq́ꝫ diutißimè ſer-
uet incolu-
mem.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer