Full text: Benedetti, Giovanni Battista: Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber

6.9.

6.9.1. Qualiter circulus deſignari poßit alios duos circulos
propoſitos includens.

CLARISS. PETRO PIZZAMANO.

SVperioribus diebus per tuas literas à me quæſiuiſti, vt modum tibi ſcribere vel-
lem, quo circulus deſignari poſſit circunſcribens alios duos propoſitos circulos. Qua in re vt tibi ſatisfaciam quod maximè cupio ita rem accipe.

Propoſiti circuli ſint, aut inter ſe contigui, aut interſecantes vel ſeparati. Eſto pri- mum pri-mũ contiguos eſſe, qui ſint .d.b. et .f.q. quorum quorũ .d.b. maior ſit et .f.q. minor, eorum eorũ vero
centra ſint .a et .o. punctum punctũ autem contingentię cõtingentię ſit .i . Nunc Nũc protrahatur ꝓtrahat̃. b.a.o.q. per centra cẽtra eo
rum ab vna circunferentia ad aliam, quę quidem linea tranſibit per punctum .i. ex
11, tertij Eucli. deinde à diametro maiori abſcindatur .i.e. ad æqualitatem minoris
ſemidiametri, quo facto ſumatur diſtantia inter .e. et .b. circino mediante factoque factoq́ cen
tro .o. ſcindatur, alio circini pede, circunferentia maioris circuli in puncto .u. à quo ſi
mente concipiemus duas lineas .u.a.d. et .u.o.f. tranſeuntes per eorum centra .a. et .o.
vſque ad circunferentias in punctis .d. et .f. ipſę erunt erũt inuicem ęquales, eo quod .e.i. sum- pta sũ-pta fuit æqualis .o.f. et .o.u. æqualis .e.b. quare .u.f. æqualis erit .b.i. ſed u.d. etiam etiã æqua
lis .b.i. ergo .u.d. æqualis erit u.f. & circulus, cuius u.d. vel .u.f. erit ſemidiameter, con-
tiguus erit ipſis propoſitis circulis ex conuerſo .11. iam dictæ. Idem dico pro circu-
lis ſe inuicem ſecantibus.

0274-01
0274-02

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer