Metadaten : Tomus primus (1)

Vide  Figuras ¬

præecedentes. ¬


ASTRONOMIAE  PHYSICAE
70
secundum  rectas  s  P  quidem  dirigitur,  &  quae  Quadrato
distantiae  loci  à  centro  s  est  reciproce  proportionalis;  sed
quae  respectu  puncti  s  est  centrifuga,  quia  Curva  AP  est
versus  illud  convexa.
Sicut  Ellipsis  describitur  à  corpore  quod  urgetur  à  Vi
ad  focorum  alterutrum  (quia  internum)  tendente,  &  secundum ¬
  legem  Propositionis  praecedentis  agente;  &  Hyperbola, ¬
  dum  Vis  centripeta  ejusdem  Legis  ad  focum  internum ¬
  tendit,  vel  dum  dicta  Vis  centripeta  mutatur  in
centrifugam  tendentem  à  foco  exteriore:  Ita  Parabola,
inter  sectiones  dictas  quasi  intermedia,  naturam  utriusque
etiam  hic  participat;  describiturque  urgente  Vi  centripetâ
ejusdem  Legis  ad  focum  internum  tendente,  (ut  in  utraque ¬
  praecedentium.  )  &  etiam  urgente  Vi  centripetâ  ad
focum  alterum,  vel  centrifugâ  ab  illo  altero  tendente
(ad  morem  Ellipsis  &  hyperbolae  respective;)  prout  nimirum ¬
  focus  iste  alter  ad  partes  Curvae  cavas  vel  convexas ¬
  positus  censetur:  Potest  namque  utrolibet  modo  considerari, ¬
  cum  sit  infinite  dissitus.
COROLLARIUM  6.
Ex  hac  Propositione  cum  suis  Corollariis  sequitur,  quod
si  corpus  quodvis  secundum  lineam  quamvis  rectam  PR
quacunque  cum  Velocitate  exeat  de  loco  quolibet  P,  &
simul  urgeatur  à  Vi  centripeta,  quae  sit  reciproce  proportionalis ¬
  Quadrato  distantiae  loci  à  centro  S,  extra  praedictam ¬
  rectam  sito;  movebitur  hoc  corpus  in  aliqua  Sectionum ¬
  conicarum,  umbilicum  habente  in  centro  ad  quod
Vis  tendit.  Nam  in  nullam  Lineam  praeter  Rectam  &
coni  Sectiones  poterit  (per  motum  alterutrius  foci  in  axe
eove  producto)  praecedentis  Propositionis  Ellipsis  mutari.
Et  Sectionis  hujus  latus  rectum  principale  (ad  axem  majorem ¬
  pertinens)  sive  L,  ex  ipsius  Propositionis  demonstratione ¬
  (in  qua  ostensum  est  LXBR=BDQ)  est  tertia ¬
  proportionalis  ipsis  BR  &  BD  nascentibus.
PRO.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer