Anhang. III.
250
et causis honestis regnum nostrum et egredi sub nostra
protectione valeant, sed etiam residere et morari more solito ¬
dum suprascriptam et alias ordinationes nostras tam
pro factis monetarum quam aliis editas et edendas fideliter
servaverint, et pacifice conversentur: hoc salvo quod Italici
qui praeterito tempore in regno nostro moram fecerunt pro
commissis per eos nuper sibi per gentes nostras expositis
nobis satisfaciant competenter, si gaudere velint gratia supradicta. ¬
Praemissam igitur ordinationem nostram per vos senescallos, ¬
baillivos, et justitiarios nostros tam assisiis vestris
quam aliis in locis quibuslibet vestrae jurisdictioni subjectis
spublicari jubemus et praelatis, et baronibus senescalliarum
et balliviarum vestrarum intimari, ut ipsi praelati, barones,
et alij domini terrarum altam habentes justitiam, ordinationem ¬
eandem in suis justitiis faciant publicari, et legitime
observari: intimantes eisdem quod in eorum defectum nos
praemissa omnia faciemus in eorum justitiis legitime custodiri. ¬
In cuius rei testimonium sigillum fecimus praesentibus ¬
his apponi. Actum apud montem Argi, die Sabbati ante
Purificationem beatae Mariae virginis, anno domini millesimo
trecentesimo undecimo.
30