Antiquitates Urbis Romæ.
69
itaque in urbem ituri, lintribus usi, stipem solvebant. Unde
ipse lacus Velabri nomen accepit. Qui tandem exsiccatus, -
& terra repletus Forum Boarium appellatus est, à Bove
aereo quem illic 2 Romulus locavit; vel ut alii volunt, quod
illic boves venundarentur. In hoc loco primi ludi Gladiatorii -
erant exhibiti.
CAP. LIV.
De Carinis.
Arinae initium à Colosseo habentes ad imum Esquilini montis, -
per viam Labicanam, juxta Ædem SS. Petri &
Marcellini, protendebantur; perque illam, quae hodie Ecclesiam -
spectat S. Juliani. Inde praeter arcum Gallieni, qui hodie
S. Viti dicitur, perque vicum Suburranum, infra Adem S. Petri -
in Vincola, ad Colosseum redierunt. Carinae dictae sunt ab
aedificiis carinas referentibus. In hac Urbis parte maximus
habitabat nobiliorum civium numerus.
CAP. LV.
De Clivis.
Lurimi erant per urbem clivi. Celeberrimi illi quatuor, qui
in Capitolium ducebant. Horum antiquissimus juxta Æedem
Consolationis Censorum temporibus erat stratus.
Alius erat sub Palatio Senatoris, qui ad Templum Concordiae -
incipiens, ubi adhuc octo altissimae columnae conspiciuntur, -
centum gradibus in Capitolii arcem ascendit.
Alius erat huic proximus, ortus ad arcum Septimii, quem
cum nobilissimum fuisse declaret ipse arcus, cui respondit,
tum saxa ingentia veteris pavimenti, paucis abhinc annis illic
effossa.
Quartus erat ex adversa parte montis ad scalas Ecclesiae
Sed quia Romulus ab hoc loco sul- id genue animalium aratro subditur. ut
cum urbis designare caeperat, bovis
scribit Tacit. Ann. 13. c. 24.
simulachrum hic positum est, quod
Ae