293
§ 126. V. Iniuria.
sive matremfamilias aut praetextatum adsectatus fuerit, et
denique aliis pluribus modis. Gaj. III. § 220.
3. 'Si quis virgines appellasset', .. iniuriarum tenetur. —
Aliud est appellari aliud adsectari: appellat enim, qui sermone ¬
pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter ¬
sequitur; adsidua enim frequentia quasi praebet nonnullam ¬
infamiam. Ulp. l. 15 § 15. 22. D. h. t.
4. Si creditor meus, cui paratus sum solvere, in iniuriam
meam fideiussores meos interpellaverit, iniuriarum tenetur.
Gaj. 1. 19 eod.
5. Si quis me prohibeat in mare piscari, .. sunt, qui putent ¬
iniuriarum me posse agere; . . et plerique esse huic
similem eum, qui in publicum lavare, vel in cavea publica
sedere, vel in quo alio loco agere sedere conversari non
patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et
hic iniuriarum conveniri potest. Ulp. l. 13 § 7 eod.
Pati autem iniuriam videmur non solum per nosmet ipsos,
sed etiam per liberos nostros quos in potestate habemus,
item per uxores nostras, quamvis in manu nostra non sint;
itaque si filiae meae, quae Titio nupta est, iniuriam feceris,
non solum filiae nomine tecum agi iniuriarum potest, verum
etiam meo quoque et Titii nomine. — Servo autem ipsi
quidem nulla iniuria intelligitur fieri, sed domino per eum
fieri videtur: non tamen iisdem modis, quibus etiam per
lib
ros nostros vel uxores iniuriam pati videmur, sed ita
cum quid atrocius commissum fuerit, quod aperte in contumeliam ¬
domini fieri videtur, veluti si quis alienum servum
verberaverit. Gaj. III. § 221. 222.
II. Die Strafe für iniuriae war a. nach den 12 Taf. nach Art
des
Falles bald Kapitalstrafe, bald Talion, bald bestimmte PrivatGeldstrafe. ¬
— b. Nach dem prätor. Edikt (vgl. I. b. 3.) ist sie stets
eine mit der in bonum et aequum concipirten, aber infamirenden
act. iniuriarum (aestimatoria) zu verfolgende arbiträre PrivatGeldstrafe, ¬
deren — zunächst vom Kläger selbst, bei schweren Injurien ¬
vom Prätor zu schätzender (der summa vadimonii gleicher)
Maximal= — Betrag je nach der Beschaffenheit der iniuria (atrox
levis) und mit Berücksichtigung der besonderen Umstände des einzelnen ¬
Falles vom Judex jedesmal festgesetzt wird (§ 18. III. B. b.).
—
c. In den Fällen thätlicher Injurie steht dem Verletzten nach
der 1. Cornelia (a. u. 673) und deren Interpretation die Wahl
zwischen einer Criminalanklage und einer civilen act. iniur. offen.
S. noch § 20. I. a.)
1. Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, ¬
in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis
occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret
flagitiumve alteri. Cic. de rep. IV. 10, 12. (ap. August. de
civ. dei II. 9.)