Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII ad B H, ita K G ad C H. Ergo major erit ratio E G ad
C H, quam duplicata ejus, quam habet K G ad C H. Qua-
re major ratio E G ad K G, quam K G ad C H. Ideoque
duæ ſimul E G, C H omnino majores duplâ K G. Et ſumptis
omnium trientibus, erunt trientes utriuſque E G & C H ſi-
mul majores duabus tertiis K G. Quamobrem addito utrim-
que ipſius C H triente, erit triens E G cum duabus tertiis
C H, major duabus tertiis K G cum triente C H. Hiſce
vero minor etiam eſt arcus C G . Igitur duæ tertiæ C H ſimul cum triente ipſius E G majores omnino ſunt eodem ar-
cu C G. Unde ſumptis omnibus toties quoties arcus C G
circumferentiâ totâ continetur, erunt quoque duæ tertiæ pe-
rimetri polygoni C D, cum triente perimetri polygoni E F,
majores circuli totius circumferentiâ. Quod fuerat oſtenden-
dum.

32.1.

TAB. XXXIX.
Fig. 1.
per pra [?] ced.

Omnis igitur circumferentiæ arcus quadrante minor, mi-
nor eſt ſinus ſui beſſe & tangentis triente.

33. Problema I. Prop . X.
Peripheriæ ad diametrum rationem invenire
quamlibet veræ propinquam.

MInorem eſſe peripheriæ ad diametrum rationem quam tri-
plam ſeſquiſeptimam: majorem vero quam 3 {10/71}, Archi-
medes oſtendit inſcripto circumſcriptoque 96 laterum po-
lygono. Idem verò hic per dodecagona demonſtrabimus.

Quia enim latus inſcripti circulo dodecagoni majus eſt par-
tibus 5176 {3/8}, qualium radius continet 10000: duodecim la-
tera proinde, hoc eſt, perimeter inſcripti dodecagoni major
erit quam 62116 {1/2}: perimeter autem hexagoni inſcripti eſt
radii ſextupla, ideoque partium 60000. Igitur dodecagoni
perimeter perimetrum hexagoni excedit amplius quam par-
tibus 2116 {1/2}. Quare triens exceſſus major erit quam 705 {1/2}. Igi-
tur dodecagoni perimeter unà cum triente exceſſus, quo pe-
rimetrum hexagoni ſuperat, major erit aggregato partium

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer