Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

PRÆFATIO. ro polygonum eâdem proportione circuli are-
am exuperat. Et hoc quidem ut inter ea quæ de-
monſtraturi ſumus & difficillimum & contempla-
tione præcipue dignum videatur, alia tamen ſunt
non accuratiora modò, ſed quæ & uſu magis pro-
bentur; quæ ſane hic in anteceſſum non recenſebi-
mus, quippe in ſequentibus rectius percipienda. Bre-
viter tamen quid ſtudiis Geometriæ conferant ex-
poſuiſſe proderit, cum non minimam habeant utili-
tatis commendationem. Cum igitur duplicem propo-
ſiti tractationem inſtituerimus, primum eatraden-
do quorum demonſtratio conſuetis Geometriæ ele-
mentis contenta eſt, deinde centrorum gravitatis
quoque conſiderationem adhibendo: in prioribus
quidem illud explicatum reperietur, quomodo non
tantum circumferentiæ toti, ſed & arcui cuilibet
dato recta linea æqualis invenienda ſit; expeditâ
ratione ad Mechanicas conſtructiones, quæque vel
ſubtiliſſimas earum minime fruſtretur. Quomodo
item numeros exercentibus peripheriæ ad diametrum
ratio, quam Archimedes ex polygonis laterum 96
eruit, per dodecagona ſola comprobari queat. Ex
polygonis autem laterum 10800, cum iis qui vete-
rem inſiſtunt viam vix hi peripheriæ termini exi-
ſtant 62831852 & 62831855, ad diametrum par-
tium 20000000, noſtrâ Methodo iſti prodiiſſe cer-
nentur, 6283185307179584, 6283185307179589; ſemperque duplicem obtineri verorum characterum
numerum, quacunque laterum multitudine poly-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer