Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0061-01

23. PRÆFATIO.

CIrca antiquum Tetragoniſmiproble-
ma, quo vel apud Mathematum ig-
naros nihil eſt celebrius, recens ope-
ræ pretium nos feciſſe rati, & quæ-
dam hactenus compertis meliora ut
putamus conſecuti, Geometris ea de-
monſtrata impertiri volumus. Nam-
que & ſtudiis eorum profutura arbitramur, & no-
vitate ipſâ ad rerum abditarum inveſtigationem
incitamento futura, reputantibus in eo quoque ar-
gumento, ubi omnes pridem ſummâ contentione ver-
ſati ſint, aliqua ſuperfuiſſe haud indigna diligen-
tiæ præmia. Plurimi quidem antehac inventæ Qua-
draturæ gloriam ſibi aſſerere conati ſunt, varia-
que ſubinde commenta protulere, falſis vera mi-
ſcentes. Verum à peritioribus omnia veleverſa fuiſ-
ſe vel contempta ſcimus, neque aliud adhuc rece-
ptum, quo omnis circuli dimenſio niteretur, præ-
ter unum illud, majorem eſſe eum inſcripto ſibi
polygono, circumſcripto minorem. Nos autem pro-
piorem determinationem nunc exhibemus oſtendi-
muſque, quod duobus ſumptis polygonis propor-
tione mediis inter inſcriptum circumſcriptum-
que ipſis ſimile, minoris eorum perimeter cir-
cumferentia circuli major exiſtit, reliquum ve-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer