Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0051-01

21. CHRISTIANI HUGENII,
Const . F.
AD
C. V. FRAN. XAVERIUM
AINSCOM. S. I.

EPISTOLA.
Cl . Viro D°. XAVERIO AINSCOM
CHRISTIANUS HUGENIUS S. D.

LIber ille quem non ita pridem tuo no-
mine huc miſit Apelles veſter Segerus,
tam mihi acceptus fuit, Vir Clariſſ. quam ſolent eſſe ea quorum diutina ex-
pectatio deſiderium auget. Jam diu enim
intellexeram te Quadraturæ Vincentia-
næ patrocinium ſuſcepiſſe, noviſſiméque
& Lovanio & Româ ſignificatum fuerat
opus illud jam penè à te ad umbilicum
perductum, in quo pars etiam quædam noſtræ Exetaſi dica-
ta eſſet. Itaque cum avide totum commentarium tuum evol-
vi, tum accuratius reliquis illa expendi quæ propius ad me
pertinebant. De quibus quid viſum fuerit breviter tibi perſcri-
bere conſtitui. Equidem miratus ſum, cum me non ultimum
inter eos recenſeas qui cæteris ſolidius in examinanda Qua-
dratura veſtra verſati ſint, poſtea tamen adeo nihili animad-
verſiones omnes meas, omniáque argumenta prædicare, ut
quod convellere nituntur, id ne attingant quidem. Nempe
ego totâ viâ, totoque, quod ajunt, cœlo erravi, quemque
refutare volui, ejus mentem minime ſum aſſecutus. Verun-
tamen Viri Doctiſſimi funditus evertiſſe me commenta veſtra
pronunciavere, quorum judiciis, etſi vos fortaſſe non ſtatis,
apud intelligentes tamen multo pluris futura reor quam eo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer