Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

EXPERIMENTA PHYSICA. Interim bullæ, quæ aſcenderunt in tubum C, ita dilatantùr
ut plane impleant globum, ut & totam colli longitudinem,
ita ut omnis vini ſpiritus fugatus ſit, & ut pariter emittat mul-
tas magnas bullas per aperturam; quod clare indicat, eſſe
aërem in lagena, vel aliam materiam elaſticam ut aër, quan-
doquidem illa fugat ſpiritum vini longe infra ſuperficiem il-
lius qui eſt in vitro D contentus: etiam ſi iterum aërem in-
trare ſinas in vas B, ſpiritus vini quidem adſcendet in la-
genam C, non autem plane illam replebit, ſed ſuperius hæ-
rebit ſatis notabilis aëris bulla.

202. EXPERIMENTUM IV.
Aër, ex Spiritu vini aut aqua exhauſtus, hæc
corpora iterum intrat.

SEd hic notandum, bullam illam ſi ita relinquatur per ſpatium
unius vel duarum horarum, ſemper evanuiſſe, & in ſpi-
ritum vini, unde emerſerat, rediiſle. Expertus etiam ſui, ſi
immittatur porro bulla veri aëris magnitudine unius piſi,
etiam illam periiſſe, poſtquam per unam noctem relicta fue-
rit. Idem quoque accidit in aqua. Sed multo majus tempus
requiritur, ut evaneſcat bulla.

Quod attinet cauſam præcipui noſtri Phænomeni, ſuſpen-
ſionis nempe aquæ & Mercurii, hæc eſt quam mihi perſua-
dere potui huc uſque omnium veriſimillimam.

Præter preſſionem aëris, quæ ſuſtinet Mercurium ad alti-
tudinem 27 pollicum in experimento Torricelliano, & quam
dari ex infinitis aliis effectibus, quos videmus, conſtat, con-
cipio & aliam preſſionem illâ fortiorem materiæ aëre ſub-
tilioris, quæ haud difficulter penetrat vitrum, aquam,
Mercurium, & omnia alia corpora quæ aëri impene-
trabilia obſervamus. Hæc preſſio addita ad aëris preſſio-
nem poteſt ſuſtinere 75 pollices Mercurii & forte adhuc plu-
res, quamdiu tantum agit in ſuperficiem inferiorem, vel in
ſuperficiem Mercurii, in quem aperta tubi extremitas immer-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer