Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII mitas aperta immerſa erat in alio argento vivo; quum primo
detexiſſet methodum perfecte Mercurium aëre purgandi per
tres vel quatuor dies. Tandem experimentum ſucceſſit, & cum in experimento Torricelliano Mercurius deſcendat ad
altitudinem 27 vel 28 pollicum ſupra ſuperficiem Mercurii,
in quo impoſitus eſt tubus, ita a D no Boyle, & eodem etiam
tempore a D no Vicecomite Brounker, Præſide Societatis Re-
giæ Anglicanæ, fuit inſtitutum, ut primo hæreret ad altitudi-
nem 34 pollicum, dein 52, poſtea 55 & tandem ad altitudinem
75 pollicum, tubo ſemper manente pleno, & huc uſque non-
dum notum eſt, quænam ſit omnium maxima altitudo poſſi-
bilis. D us Boyle etiam obſervavit, extracto tubo e Mercurio,
in quo aperta ejus extremitas erat impoſita, & retento tubo
non clauſo in aëre libero, Mercurium nihilominus non ce-
cidiſſe. Porro in his experimentis, ut in illis quæ cum aquâ
inſtituuntur, minimâ aëris bullâ in tubo, ſive ſponte ſive con-
cuſſione formatâ, ſubito Mercurium deprimit ad ordinariam
altitudinem 27 vel 28 pollicum.

201. EXPERIMENTUM III.
Adhibito ſpiritu vini loco aquæ.

SEd ut ad experimenta noſtra redeam, non ſolum illa ite-
rum cum aqua inſtitui, ſed & cum Spiritu vini rectifica-
to, & inveni, ad purgationem aëris tantum requiri, ut per
unam horam in vacuo relinquatur, licet producat plus aëris
quam aqua, uti ex hujus operationis circumſtantiis quas re-
feram quæque notabiles ſatis ſunt, æſtimari facillime poteſt. Poſtquam vas B proxime ope antliæ aëre evacuatum eſt,
magnæ bullæ ſpiritus vini exennt & tanta quidem copia, ut
pars ejiciatur ſupra oram vitri D, quod pariter accidit in a-
quâ parumper calefactâ; ſed non in illâ quæ frigida immit-
titur. Illæ ebullitiones continuo minuuntur, ita ut ex vini
Spiritu, tantum majores aëris bullæ ad certa temporis in-
tervalla ſingulatim exeant, & tandem nil omnino emergat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer