Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

195. VI.
Excerpta ex litteris D ni . Hugenii Acad. Reg. ſcient.
Socii, ad auctorem Diarii Paris. de novo Mi-
croſcopio ex Hollandia allato.

MIcroſcopium hoc ex unico formatur exiguo globulo vi-
treo, ſimili illis, quibus in Hollandia & Anglia ani-
malcula fuere obſervata in aqua puteali & pluvia, ut & illa in
qua piper fuit maceratum, de quibus egiſti in 9. & 11. diario
hujus anni (1678); ſed globuli de quibus nunc ago aliis hiſce
minores ſunt.

Inter ipſos quos ex Hollandia attuli quidam magnitudine
non ſuperant arenæ granulum; alii adeo exigui ſunt ut vix vi-
deri queant, quare objecta in immenſum amplificant; eo enim
hæc majora apparent quo globuli ſunt minores.

Objectum obſervandum inter vitri laminam & lapidis ſpe-
cularis lamellam includitur; hæc machinæ adaptantur quæ
mihi aliis huc uſque uſitatis magis commoda videtur. Exigua
guttula æquæ, in qua per duos aut tres dies piper fuit mace-
ratum, ita incluſa, magna videtur natantibus piſciculis bene re-
pleta piſcina.

Quæ pecularia circa aquam hanc obſervavi, ne quæ in
diario veſtro ſunt relata iterum memorem, hæc ſunt; ex
omni pipere non eadem generantur animalcula; piper quod-
dam animalcula ceteris majora format, ſive hoc a piperis ve-
tuſtate pendeat, ſive ab alia cauſa, quæ in ſequentibus de-
tegi poterit.

Similia animalcula ex aliis ſeminibus ut ex ſemine corian-
dri etiam producuntur.

Hoc idem obſervavi in ſucco Betulæ, ubi per quinque
aut ſex dies hunc ſervaveram.

Quidam animalcula viderunt in aqua in qua nux aroma-
tica, aut caſia, maceratæ fuere: & probabile admodum eſt
in multis aliis rebus ſimilia detegi poſſe.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer