Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

187. Tabulæ Explicatio.

Secunda columna continet numeros qui exprimunt longi-
tudines Chordarum; quibus habentur 31 intervalla æqualia
ſecundum novam diviſionem; Chorda tota continet partes
100000 & 50000 ejus dimidium dant Octavam.

A latere in 3 2 . columna ſunt ſyllabæ, quæ nobis in cantu
inſerviunt, & * pro quibuſdam chordis enarmonicis, qua-
rum prope ſol x eſt maxime neceſſaria.

In 4 a . columna ſunt litteræ quæ ordinario inſerviunt ad
deſignandos tonos.

Numeri 2 æ . columnæ ope numerorum col. 1 æ . detecti fuere,
hi ſunt illorum logarithmi reſpectivi; ad quos habendos di-
viſi logarithmum numeri 2. qui eſt 0, 30102999566 per 31. unde venit numerus N. 97106450, quem addidi continuo
Logarithmo num. 50000, qui eſt 4. 6989700043. & hiſce
additionibus detegimus omnes Logarithmos hujus columnæ
uſque ad maximum 4, 9999999993, qui parum deficiens a
5,0000000000, (in cujus locum ſubſtitui poteſt) demonſtrat
bene ſubductum calculum. Qui Logarithmos intelligunt no-
runt ita ineundam computationem, ſi quærantur 30 numeri
proportionales inter 100000 & 50000.

5a. columna continet in numeris longitudines chordarum
juxta Temperamentum ordinarium, & in 6 a . columna ſunt
eorum numerorum Logarithmi.

Poſſem explicare quomodo eos ſupputaverim, & pariter,
quomodo id Temperamentum poſſet detegi, ſi nondum eſ-
ſet repertum; ſed id foret nimis longum, & ſufficiet, de-
monſtrare methodum examinandi, & numerorum ἀκρίβ{ει}αν, & omnia quæ dixi de nova diviſione & de ratione quam ha-
bet cum Temperamento.

Ponamus, determinandum eſſe, an Quinta Vt, Sol, tem-
peramenti vulgaris, minor ſit {1/4} Commatis, quam vera Quinta,
cujus ratio eſt trium ad duo. A log. Vt, qui eſt 5,0000000000
ſubſtraho log. Sol qui eſt 4,8252574989, id, quod reſtat

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer