Dico ergo primum, Quintam noſtræ diviſionis non ſupe-
rare Quintas Temperamenti quam {1/110} Commatis, quæ diffe-
rentia, auditu nullo modo percipi poteſt; ſed quæ alioquin
daret iſtam conſonantiam tanto magis perfectam.
Quartæ conſequenter Temperamenti ordinarii non exce-
dunt noſtras niſi illâ {1/110} commatis, & hæ tendunt etiam
tanto magis ad perfectionem.
Tertiæ minores ſunt minores {3/110} vel circiter {1/37} Commatis
quàm in temperamento, & Sextæ majores in tantum exce-
dunt Sextas majores Temperamenti; utræque fateor recedunt
à perfecta proportione; ſed videmus differentiam {1/37} Comma-
tis non eſſe ſenſibilem, nec augere ſenſibiliter {1/4} Commatis,
qua conſonantiæ in Temperamento aberrant à veris.
Tandem Tertiæ majores ſuperant Tertias Temperamenti,
quæ ſunt perfectæ, {4/110} vel quaſi {1/28} Commatis, quæ adeo exi-
gua eſt differentia, ut niſi pro perfectis, non obſtante hoc
augmento haberi queant; quid enim facit {1/28} Commatis, cum
{1/4} adeo facile patiamur.
Deducimus ex exiguis omnibus hiſce differentiis, Or-
ganum aut Clavecymbalum conſtitutum juxta Tempera-
mentum ordinarium, etiam diſpoſitum eſſe juxta novam
diviſionem, quantum aure poterit diſcerni. Si vero
quis ſibi hac in parte magis deſiderat ſatisfacere, & ex-
actiſſime conſtituere inſtrumentum juxta 31 partes æqua-
les Octavæ, tantum dividenda eſt monochorda juxta nu-
meros, qui habentur in ſequenti Tabula, & , poſitâ totâ
chordâ, æquiſonâ cum C Clavecymbali aut Organi, diſponere
pariter alias chordas vel tubos, cum ſonis, ex memorata. diviſione oriundis & qui audiuntur poſito pectine in locis no-
tatis. Quod veroad Archicymbalum de quo Salinas loquitur,
ſpectat, dubito, an non habuerit 31 palmulas in quavis octa-
va; ſed quoniam non poterit ſine confuſione talis abacus ad-
hiberi præ multitudine palmularum, præſtaret meâ ſententiâ
diſponere 31 chordas ſimplices pro quavis octavâ, quod po-
teſt fieri ſine diſficultate; & conſtructis palmulis, quæ ele-
vant ſubſilia, omnibus æqualis longitudinis, altitudinis, & la-