Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

NOVUS CYCLUS HARMONICUS. tiam ejus diviſionis ex Geometriæ principiis demonſtrave-
rim, & illam vindicaverim adverſus injuſtum duorum illo-
rum celebrium Scriptorum pronunciatum.

In lib. 3. Muſices Salinæ integrum exſtat caput de hac di-
viſione, cujus inſcriptio eſt, De prava conſtitutione cujuſ-
dam inſtrumenti, quod in Italia citra quadraginta annos fa-
bricari cæptum eſt, in quo reperitur omnis tonus in partes
quinque diviſus; Dicit inſtrumentum hoc nominis Archi-
cymbali donatum fuiſſe, illudque fuiſſe incerti autoris; Mu-
ſicos quoſdam admodum idoneos id magni feciſſe, præci-
pue quia continebat omnia intervalla, omnesque conſonan-
tias (ut credebant, ait) adſcendendo, & deſcendendo & quia
poſt certam periodum rediebatur ad eundem ſonum vel æqui-
pollentem, cum eo a quo initium factum erat; Quia Octava di-
viſa erat in 31 partes æquales, quas vocabant Dieſas (ſeu tonos
perfectos) quarum tonus debebat continere 5; magnus ſe-
mitonus 3; parvus 2; Tertia major 10; Tertia minor 8; Quar-
ta 13; Quinta 18; Sexta minor 21; Sexta major 23. Sed ad-
dit, cum tentaſſent tale diſponere inſtrumentum hoc ſonum
dediſſe admodum ingratum, & qui inſigniter aures præſen-
tium offendebat, unde concludit, talem diviſionem deviare ab
omni ratione harmonica, ſive examinetur ſecundum menſu-
ram juſtarum conſonantiarum ſive Temperamenti. Præter
experientiam & aliud affert argumentum deductum ex Me-
thodo in hac diviſione adhibita. P. Merſennus etiam con-
tendit ſe bene illam refutaviſſe. Erravit uterque, quia illos
latebat Methodus dividendi Octavam in 31 partes æquales,
quod probabiliter & ipſi inventores non potuere; requiritur
enim cognitio Logarithmorum, qui nondum illorum nequi-
dem Salinæ tempore erant inventi. Tandem novum hoc
Temperamentum, quod adeo repudiant, omnium præſtantiſ-
ſimum merito dicitur, omnia habens commoda quæ ipſi tri-
buebantur; præcipuæ ſimplicitatem quam communicat Theo-
riæ tonorum, & parum admodum differt ab eo, quo utun-
tur omnes, ut auris differentiam non percipiat uti computa-
tione probabo.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer