Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

Pono notas eſſe proportiones, in quibus conſiſtunt per-
fectæ conſonantiæ, ſcilicet: Quintam audiri, quando, poſt
ſonum editum ex motu chordæ integræ, duæ tertiæ partes
ipſius agitantur: vel proportionem, a qua conſonantia hæc
pendet, eſſe ut 3 ad 2; Quartæ proportionem eſſe ut 4 ad 3; Tertiæ majoris ut 5 ad 4; Tertiæ minoris ut 6 ad 5; Sextæ
majoris ut 5 ad 3; Sextæ minoris ut 8 ad 5. Et quantum ad
Temperamentum, iidem autores, quos modo memoravi, nos
docent, ut hoc applicetur inſtrumentis, conſonantiam
Quintam minuendam eſſe quarta parte Commatis ut vocant,
quæ adeo exigua eſt diminutio, ut auris hanc difficulter per-
cipiat, & nullam inde capiat moleſtiam; cum Comma integrum
ſit ratio inter tonum integræ chordæ, & hujus tonum
quando parte {1/81 [?] } minuitur. Sequitur inde, Quartam auctam
eſſe hac ipſâ exigua quantitate. Tertia minor pariter, eſt
diminuta {1/4} Commatis, & conſequenter Sexta major in tantum
aucta; ſed Tertia major perfectionem ſervat, ut & ideo etiam
Sexta minor.

Juxta has conſonantiarum menſuras, diſponuntur omnes
inſtrumentorum toni, tam Diatonici quam Chromatici, quos
addidere Muſici, & pariter toni Enarmonici, quando & hi
ut magis completa ſit ſymphonia adjiciuntur.

Obſervatio autem noſtra hæc eſt, ſi dividatur Octava in
31 partes æquales, quod fiet quærendo 30 medias propor-
tionales inter totam chordam (quæ ſumitur pro regula Har-
monicâ) & ejus dimidium, dabitur in tonis, quos produ-
cunt longitudines hæ, Syſtema parum admodum ab iſto
quod modo memoravi ex Temperamento deductum, ita ut
nemo auri quantumvis ſubtili præditus differentiam perci-
piet; quod tamen novum Syſtema toto cælo ab alio differet,
novaſque afferet utilitates tum in Theoriam cum in Praxin.

Salinas inventum hoc dividendi octavam in 31 partes æ-
quales memorat ſed ut hoc culpet, & P. Merſennus pariter
poſt ipſum hanc rejicit diviſionem, unde mihi facile fides ha-
benda erit, me nihil ex illis autoribus mutuatum eſſe; ſed ſi
& hoc feciſſem, ſatis a me præſtitum crederem, ſi præſtan-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer