Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

IN LUDO ALEÆ. dem valere dictum eſt ac {1/36}a. At verò primo ejus ja-
ctu exiſtente ſenario, opùs eſt ut ex duobus jactibus
non niſi ſemel ſenarium jaciat. Quod per 10 Propoſi-
tionem tantundem valet ac ſi {11/36}a haberet. Atqui cer-
tum eſt ipſum unum habere caſum, quo primâ vice ſe-
narium jaciat, & quinque caſus quibus diverſum eve-
niat. Habet itaque ab initio unum caſum ad {11/36}a, & 5 caſus ad {1/36}a, id quod per 2 dam Propoſitionem tan-
tundem valet ac {16/216}a ſeu {2/27}a. Hoc pacto aſſumendo
continuè unum jactum ampliùs, invenitur 10 jactibus unâ
teſſerâ, aut 10 teſſeris primo jactu ſuſcipi poſſe, ut duo
ſenarii jaciantur, idque cum lucro.

177. Propositio XIII.

Si cum alio ludam duabus teſſeris unum ſolummodo
jactum, hâc conditione, ut, ſi ſeptenarius eve-
niat, ego vincam; at ille, ſi denarius obtingat; ſi vero quidquam aliud accidat, ut tum id quod
depoſitum eſt æqualiter dividamus: Invenire qua-
lis iſtius pars cuique noſtrum debeatur.

QUoniam 36 jactuum, qui duabus teſſeris proveniunt,
6 jactus exiſtunt ſeptem punctorum, & 3 jactus
decem punctorum, reſtant adhuc 27 jactus, qui ludum
æquare poſſunt; id quod ſi fiat, cuique noſtrum debe-
bitur {1/2}a. Verùm ſi id non obtingat, habebo 6 caſus,
quibus vincam, id eſt, ut a habeam; & 3 caſus, qui-
bus diverſum eveniat, nihilque habeam: id quod per
2 dam Propoſitionem tantundem eſt ac ſi tali caſu {2/3}a ha-
berem. Habeo itaque ab initio 27 caſus ad {1/2}a & 9 ca-
ſus ad {2/3}a, id quod, per 2 dam Propoſitionem, tantun-
dem eſt ac {13/24}a. Et remanet contracertanti {11/24}a.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer