Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

IN LUDO ALEÆ. quotâ vice duos ſenarios duabus teſſeris, aut tres ſenarios
tribus teſſeris jacere ſit tentandum. Et plures aliæ hujuſmo-
di quæſtiones. Ad quas ſolvendas advertendum eſt.

Primò unius teſſeræ ſex eſſe jactus diverſos, quorum qui-
vis æquè facilè eveniat. Sumo enim teſſeram habere figu-
ram cubi perfectam.

Porrò duarum teſſerarum 36 eſſe diverſos jactus, quorum
ſimiliter quivis æquè facilè obtingere poteſt. Nam ratione
cujuſque jactus unius teſſeræ poteſt unus ſex jactuum alterius
teſſeræ ſimul contingere. Et ſexies 6 efficiunt 36 jactus.

Item trium teſſerarum eſſe 216 jactus diverſos. Nam ratio-
ne cujuſque 36 jactuum duarum teſſerarum poteſt unus ſex
jactuum, qui in 3 tia ſunt, evenire. Et ſexies 36 efficiunt
216 jactus.

Eodem modo patet, quatuor teſſerarum jactus eſſe ſexies
216, id eſt, 1296; atque ſic ulteriùs jactus quotlibet teſſera-
rum ſupputari poſſe, ſumendo ſemper pro acce [?] ſſione unius
teſſeræ ſexies jactus præcedentis.

Porrò notandum, duarum teſſerarum unum duntaxat eſſe
jactum, qui 2 aut 12 puncta efficiat, duos verò jactus, qui
3 aut 11 puncta efficiant. Si enim teſſeras vocemus A & B, patet, ad 3 puncta jacienda in A unum & in B duo, vel
in B unum & in A duo puncta reperiri poſſe. Similiter ad
11 puncta jacienda in A quinque & in B ſex, vel in A ſex
& in B quinque puncta patêre poſſe. Quatuor punctorum
tres ſunt jactus, videlicet, ipſius A 1 & B 3 puncta; vel
ipſius A 3 & B 1 punctum; vel ipſius A 2 & B 2 puncta.

Decem punctorum ſimiliter tres ſunt jactus.

Quinque vel novem punctorum 4 or ſunt jactus.

Sex vel octo punctorum 5 que ſunt jactus.

Septem punctorum 6 ſunt jactus.

# 3 vel 18 # # 1
# 4 vel 17 # # 3
# 5 vel 16 # # 6
In tribus teſſeris reperiuntur # 6 vel 15 # punctorum # 10 # jactus.
# 7 vel 14 # # 15
# 8 vel 13 # # 21
# 9 vel 12 # # 25
# 10 vel 11 # # 27

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer