Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0471-01

163. DE
RATIOCINIIS
IN
LUDO ALEÆ.

ETſi luſionum, quas ſola ſors moderatur, in-
certi ſolent eſſe eventus, attamen in his,
quanto quis ad vincendum quàm perdendum
propior ſit, certam ſemper habet determina-
tionem. Ut ſi quis primo jactu unâ teſſerâ
ſenarium jacere contendat, incertum quidem
an vincet; at quantò veriſimilius ſit eum perdere quàm vin-
cere, reipsâ definitum eſt, calculóque ſubducitur. Ita quo-
que, ſi cum aliquo certem hâc ratione, ut ternis luſibus con-
ſtet victoria, atque ego jam unum luſum vicerim, incertum
adhuc uter noſtrum prior tertii victor ſit evaſurus. Verùm
quanti expectatio mea, & contra quanti illius, æſtimari de-
beat, certiſſimo ratiocinio conſequi licet, atque hinc defi-
nire, ſi ludum uti eſt imperfectum linquere inter nos conve-
nerit, quantò major portio ejus quod depoſitum eſt mihi
quàm adverſario meo tribuenda eſſet: vel etiam ſi quis in lo-
cum ſortemque meam ſuccedere cupiat, quo pretio me eam
ipſi vendere æquum ſit. Atque hinc innumeræ quæſtiones
exoriri poſſunt inter duos, tres, pluréſve colluſores. Cum-
que minimè vulgaris ſit hujuſmodi ſupputatio, & ſæpe utili-
ter adhibeatur, breviter hîc quâ ratione aut methodo expe-
dienda ſit exponam, ac deinde etiam, quæ ad aleam ſive teſ-
ſeras propriè pertinent, explicabo.

Hoc autem utrobique utar fundamento: nimirum, in aleæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer