PRÆFATIO.
adoptaveris, nec ſine multo labore è vernacula lingua
noſtra in Latinam converteris. Quanquam, ſi quis
penitiù
[?]
s ea quæ tradimus examinare cœperit, non du-
bito quin continuò reperturus ſit rem non ut videtur lu-
dicram agi, ſed pulchræ ſubtiliſſimæque contemplationis
fundamenta explicari. Et Problemata quidem quæ in
hoc genere proponuntur, nihilo minus profundæ inda-
ginis viſum iri confido, quam quæ Diophanti libris
continentur, voluptatis autem aliquanto plus habitura,
cum non, ſicut illa, in nuda numerorum conſideratio-
ne terminentur. Sciendum verò, quod jam pridem
inter præſtantiſſimos totâ Galliâ Geometras calculus hic
agitatus fuerit, ne quis indebitam mihi primæ inven-
tionis gloriam hac in re tribuat. Cæterùm illi, diffi-
cillimis quibuſque quæſtionibus ſe invicem exercere ſoli-
ti, methodum ſuam quiſque occultam retinuêre, adeo
ut a primis elementis univerſam hanc materiam evol-
vere mihi neceſſe fuerit. Quamobrem ignoro etiam-
num an eodem mecum principio illi utantur; at in re-
ſolvendis Problematîs pulchrè nobis convenire ſæpenu-
mero expertus ſum. Horum Problematum nonnulla in
ſine operis addidiſſe me invenies, omiſſa tamen analy-
ſi, cum quod prolixam nimis operam poſcebant, ſi per-
ſpicuè omnia exequi voluiſſem, tum quod relinquen-
dum aliquid videbatur exercitationi noſtrorum, ſi qui
erunt, Lectorum. Vale.
Dat. Hagæ Com. 27 Apr. 1657.