Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0469-01

162. CHRISTIANUS HUGENIUS
Clariſſimo Viro,
D. Francisco Schotenio
S. D.

CUm in editione elegantiſſimorum ingenii
tui monumentorum, quam præ manibus
nunc habes, Vir Clariſſime, id inter cæ-
tera te ſpectare ſciam, ut varietate re-
rum, quarum tractationem inſtituiſti,
oſtendas quam latè ſe protendat divina Analytices ſcien-
tia, facilè intelligo etiam illa plurimùm propoſito tuo
inſervire poſſe, quæ de aleæ ratiociniis conſcripſimus; quantò enim minus rationis terminis comprehendi poſſe
videbantur, quæ fortuita ſunt atque incerta, tantò
admirabilior ars cenſebitur, cui iſta quoque ſubjacent. Quare cum in tui gratiam primùm illa exponenda ſuſ-
ceperim, túque digna exiſtimes, quæ ſimul cum ſubti-
liſſimis tuis inventis in lucem exeant, adeo tibi non re-
fragabor, ut etiam è re mea eſſe exiſtimem bâc po-
tiſſimùm ratione ipſa in manus hominum pervenire. Quippe cum in re levi ac frivola operam collocaſſe vi-
deri alioqui poſſem, non tamen prorſus utilitatis expers
ac nullius pretii cenſebitur, quòd tu veluti inter tua

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer