COSMOTHEOROS, LIB. II.
noſtræ, quàm cæterarum, atque etiam Solis, rotunditas
conſequitur; quæ in Carteſiana hypotheſi tantum habet in-
commodi.
157.1.
Unumquem-
que Solem
vortice cingi,
ſed Carteſia-
nis multum
diſſimili;
contra quem
pluribus diſ-
putatur.
Porro & ſpatia horum vorticum, ut dixi, multo quam
ille contractiora pono. Sic enim fere eos ſtatuo in va-
ſta cœli profunditate diſperſos, quemadmodum turbines
aquæ exiguos, hinc inde in ſpatioſo lacu ſtagnove, bacu-
li agitatione, excitatos, ac magnis intervallis totiſque ſta-
diis diſtantes. Et ſicuti horum motus nequaquam ab u-
nis ad alios perveniunt, nec proinde ſeſe mutuo impe-
diunt; ita quoque cœleſtium vorticum motus, circum aſtra
aut Soles, ſe habere exiſtimo.
Itaque neque alii alios deſtruere poſſunt aut abſorbere,
quemadmodum finxit Carteſius, cum oſtendere vellet quo-
modo ſtella aut Sol aliquis vertatur in Planetam. Appa-
ret autem, cum hæc ſcriberet, non attendiſſe eum ad im-
menſam ſtellarum inter ſe diſtantiam; idque vel ex hoc
uno, quod, cum primum Cometes aliquis intra vorticem
noſtrum, cujus centrum Sol occupat, deſcendit; vult eum
nobis viſibilem fieri, quod eſt abſurdiſſimum. Quomodo
enim, ſidus ejuſmodi, quod ex Solis lumine repercuſſo
tantummodo ſplendet; ut cum pleriſque Philoſophis ipſe
ſtatuit; quomodo, inquam, poſſet conſpici à tanto in-
tervallo, quod ſaltem decies millies contineret illud quod
à Terra ad Solem eſt. Non enim ignorare poterat va-
ſtiſſimum, circa Solem undique extenſum, ſpatium; cum
ſciret in Copernici ſyſtemate orbem magnum, hoc eſt,
orbitam Terræ, velut punctum eſſe cum illo compara-
tum. Sed tota hæc de Cometarum, atque etiam de Pla-
netarum, & mundi origine, commentatio apud Carte-
ſium tam levibus rationibus contexta eſt, ut ſæpe mi-
rer tantum operæ in talibus concinnandis figmentis eum
impendere potuiſſe. Mihi magnum quid conſecuti vi-
debimur, ſi quemadmodum ſeſe habeant res, quæ in
natura exſtant, intellexerimus; à quo longiſſime etiam